PL 24, col. 715

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

SOCED ( ) sonare vigiliam, in praesenti loco ostenditur:
ubi enim nos diximus, pardus vigilans, in
Hebraico scriptum est NEMER SOCED ( ).
Juxta tropologiam, qui magni putantur in Ecclesia,
quia confringunt jugum, et rumpunt vincula, idcirco
traduntur in ignominiam passionum, ut faciant quae
non conveniunt.
[(Vers. 7 seqq.)] Super quo propitius tibi esse potero?
Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui
non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo
meretricis luxuriabantur: equi amatores in feminas,
et emissarii facti sunt mihi. Unusquisque ad uxorem
proximi sui hinniebat. Numquid super his non visitabo,
dicit Dominus: et in gente tali non ulciscetur
anima mea? Κατάλογος peccatorum Jerusalem: dum

dicit se ignorare Deus qua possit ejus occasione misereri: Filii,
inquit, tui dereliquerunt me. Nequaquam
filii mei, sed tui: qui jurant in his, qui non
sunt dii, Saturavi eos, et moechati sunt. Audiant hoc,
qui acceptis a Domino divitiis incubantes, luxuriae
serviunt. Equi amatores in feminas 875 facti sunt.
Pro emissariis in Hebraico scriptum est MOSECHIM
( ), quod omnes voce consona ἕλκοντες, id
est, trahentes, transtulerunt: ut ostendatur magnitudo
genitalium, juxta illud Ezechielis: quasi asinorum
carnes, eorum carnes [(Ezech. XXIII, 20)]
. Hoc est
quod in alio loco scriptum est: Assimilati sunt jumentis
insipientibus, et similes facti sunt illis [(Psal.
XLVIII, 13)]
. Simulque tantam ostendit insaniam libidinis,
ut non solum appetitum voluptatis, sed χρεμετισμὸν,

id est, hinnitum vocet, et servet equorum
furentium ad libidinem metaphoram. Cum haec, inquit,
feceris, numquid non visitatione condigna es?
Et nota quod hic visitatio pro poena ponatur atque
suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Visitabo
in virga iniquitates eorum. Et in gente tali non ulciscetur
anima mea [(Psal. LXXXVIII, 33)]
? Postquam
peccatis obligata est, nequaquam vocatur populus
Dei, sed gens a qua recessit anima Dei, secundum
illud quod scriptum est: Neomenias vestras, et sabbata,
et dies festos odit anima mea [(Isa. I, 13)]
. Quod
autem in veteri Testamento dicitur pro affectu, in
Novo scriptum est pro veritate: Salvatore dicente: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem
habeo iterum sumendi illam
[(Joan. X, 18)]
.

[(Vers. 10, 11.)] Ascendite muros ejus (sive propugnacula)
et dissipate: consummationem autem nolite
facere. Auferte propagines ejus (sive sustentacula) quia
non sunt Domini. Praevaricatione enim praevaricata est
in me domus Israel, et domus Juda, dicit Dominus.
Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: Percussit
eos leo de silva, lupus vastavit eos, et pardus in civitatibus
eorum, ut ascendant muros Jerusalem, sive
propugnacula, et dissipent eam: consummationem
autem non faciant, ut salventur reliquiae, et sit qui
annuntiet in gentibus gloriam Dei, severitatique miscet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.