PL 24, col. 717

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sive ut in Hebraeo scriptum est: nec intelliges
quid loquatur: est enim malorum 877 solatium,
si illos habeas hostes, quos possis rogare, et
qui tuas intelligant preces. Quodque sequitur: Pharetra ejus quasi sepulcrum patens,
et in Septuaginta
editione non dicitur, Babyloniam significat
armaturam. Nec dubium quin regnum Assyriorum,
Babyloniorum, Medorum, atque Persarum, sagittandi
peritissimum sit. Simulque describit vastitatem
terrae Judaeae, interfectionemque mullorum,
abactionem pecorum, subversionem urbium atque
murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur, et
tamen in tantis malis non eos perdat usque ad internecionem;
sed reliquias salvas faciat, vel eorum,
qui in Babylonem ducti sunt, dimissique ad agriculturam

terrae [Al. culturam agrorum] Judaeae, vel eorum,
qui post persecutionis ardorem vel fuga, vel
confessione fidem Domini servaverunt.
[(Vers. 19.)] Quod si dixeritis: quare fecit Dominus
Deus noster nobis haec omnia? Dices ad eos: Sicut dereliquistis
877-878 Secundum, frater Eusebi, in Jeremiam
librum celeri sermone dictamus, avertentes parumper
aures, ne audiamus judicium sanguinis, et interfectorum
animas deploremus, qui opinione virtutum
quotidie corruunt in superbiam, et Deo se similes
arbitrantur, ut aequalitatem, quam impia Arianorum
haeresis in Filio negat, cunctis hominibus tribuant,
et ponant in coelum os suum, et nihil futurae Sanctorum
beatitudini amplius derelinquant. Quorum furori
respondimus [(Epist. 133, ad Ctesiphontem)] ut
potuimus: et si Dominus vitam dederit, plenius
responsuri sumus. Nunc coepta carpenda est via, et
dictandi Commentarioli: nec nimia longitudine
extendentes opus, nec immoderata brevitate auferentes
intelligentiam, quorum alterum onerat sensus

legentium, alterum praepedit studiosorum desiderium.
[(Vers. 20, 21.)] Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum
facite in Juda dicentes: Audi, popule stulte, qui
non habes cor: qui habentes oculos non videtis; et aures,
et non auditis. Multis modis peccantes retrahit
ad salutem, et stultum vocat populum, qui sapientiae
reliquit auctorem, comparatque eos simulacris, de
quibus scriptum est: Oculos habent et non vident:
aures habent et non audiunt. Similes illis fiant qui 879

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.