PL 24, col. 725

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[(Jerem. XVIII)] .
Et cum, inquit, tanta facerent,
prospera quaeque meo populo nuntiabant:
et quasi curare cupiebant vulnus, et ignominiam filiae
meae, dicentes: Pax, pax; cum pax omnino non
esset. Hoc 886 proprie de sacerdotibus et doctoribus
intelligendum est, qui divitibus et eis quos vident
in honore maximo constitutos, repromittunt
prospera, et clementem praedicant Deum: magis
illos supplicio et iracundiae praeparantes.
[(Vers. 15.)] Confusi sunt, quia abominationem fecerunt:
quin potius confusione non sunt confusi, et
erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est juxta
Hebraicum. Et cum, inquit, tanta fecerint, numquid
confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus
suis? quin potius peccatum auxere contemptu, et

erubescere nescierunt. Nescierunt autem hic posuit
pro noluerunt: sive nimio contemptu et vitio inoliti
mali, ne intelligere quidem potuerunt.
Quamobrem cadent inter ruentes: in tempore visitationis
suae corruent, dicit Dominus. Quoniam, ait,
erubescere nescierunt: et non solum opus, sed ne
scientiam quidem habuerunt, et sensum poenitentiae:
propterea cadent qui prius stabant inter eos, qui
vitiis suis corruent, et cum visitationis et poenae eorum
tempus advenerit, cunctis ruentibus sociabuntur.
Grandis autem impietas, non solum non cavere,
sed nec intelligere velle peccata, et nullam
habere distantiam bonorum malorumque operum.
[(Vers. 16 seqq.)] Haec dicit Dominus: State super
vias et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae

sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium
(sive purificationem) animabus vestris. Et dixerunt:
non ambulabimus (sive non ibimus). Et constitui
super vos speculatores, audite vocem tubae. Et
dixerunt, non audiemus. Ideo audite (sive audierunt)
gentes: et cognosce [Al. cognoscite] congregatio (sive qui pascitis greges
): aut juxta Symmachum, et cognoscite
(testimonium quod in eis est) quanta ego faciam
eis. Audi terra. Evangelica parabola si fuerit intellecta,
hujus loci praebebit intelligentiam: in qua
negotiator bonus, omnes vendere dicitur margaritas,
ut de pretio earum unam emat pretiosissimam
margaritam [(Matth. XIII)] : quod scilicet per Patriarchas
et Prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via
[(Joan. XIV)]
. Standum est igitur in prophetis,

et diligentissime contemplandum, et interrogandum
de semitis antiquis sive sempiternis,
quae multorum sanctorum sunt tritae vestigiis, quae
significantius Graece appellantur τρίβοι, quae sit
via bona in Evangelio [(Matth. VII)] , et ambulandum
in ea: quae via cum inventa fuerit, praebet refrigerium,
sive purificationem animabus credentium. At
illi 887 e contrario responderunt, non ambulabimus
per viam Evangelii: proprie hoc Propheta dicente
de perfidia Judaeorum. Statimque infert: Et
constitui super vos speculatores. Haud dubium quin

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.