PL 25, col. 19
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
absconditus est, et non apparuit. Quod huic tempori
congruit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui [(Matth. III, 17)]
. Porro Buzi
in linguam nostram vertitur, spretus atque contemptus:
Ezechiel, roboratus a Deo. Quod sic Domino coaptabitur,
ut dicamus Creatorem mundi, qui Pater est
Salvatoris, ab omnibus haereticis sperni atque contemni,
qui vetus non recipiunt Testamentum. Nec
mirum robustum Dei esse Dominum: cum ipse sit
Dei virtus Deique sapientia.
Et facta est super eum ibi manus Domini. LXX: Et
facta est super me manus Domini. Ut cernere visiones
Dei et intelligere possimus, manu et fortitudine Dei
super nos opus est [(I Cor. I)] . In qua manu et brachio
eductus est populus Israel de Aegypto; cujus fortitudinis
partem etiam Magi intellexerunt dicentes: Digitus
Dei est [(Exod. VIII)]
. Et Salvator in Evangelio: Si ego in digito Dei ejicio daemonia
[(Matth. XII, 28)]
.
Pro quo in altero Evangelio scriptum est: Si ego in
spiritu Dei ejicio daemonia [(Luc. XI, 20)]
.
[(Vers. 4.)]
Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat
ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et
splendor in circuitu ejus. Et de medio ejus quasi species
electri, id est, de medio ignis. LXX: Et vidi, et
ecce spiritus auferens (sive attollens) veniebat ab Aquilone,
et nubes magna in eo, et ignis micans, et splendor
in circuitu ejus. Et in medio ejus quasi visio electri
in medio ignis ÷ et splendor in eo **. In consolationem
populi transmigrantis, et revelationem sententiae
Dei, propheta videt maximam 7 visionem. In
cujus interpretatione omnes synagogae Judaeorum
mutae sunt, ultra hominem esse dicentium, et de hac,
et de aedificatione templi, quod in ultimo prophetiae
hujus scribitur, aliquid velle conari. Nos autem quae
a majoribus accepimus, et juxta modum ingenioli
nostri, spiritualibus spiritualia comparantes, suspicari
magis possumus quam explanare, benivolis credemus
fidisque [ Al. fidelibusque] lectoribus, veniam
deprecantes, ut temeritati, immo fidei nescienti mensuram
suam, faveant magis quam irascantur. Ac primum
sciendum, spiritum auferentem, sive attollentem,
quem nos juxta Aquilam interpretati sumus, ventum turbinis,
et juxta Symmachum et Theodotionem flatum ac spiritum tempestatis,
ab aliis in bonam,
ab aliis in contrariam partem accipi. Verbum enim
Hebraicum RUA pro locorum qualitate, vel spiritus,
vel anima, vel ventus accipitur. Spiritus, ut ibi: Emitte spiritum tuum et creabuntur
[(Ps. CIII, 30)]
.
Anima: Egredietur spiritus ejus et revertetur in terram
suam [(Ps. CXLV, 4)]
. Ventus: In spiritu violento
conteres naves Tharsis [(Ps. XLVII, 8)]
. Et alibi: Ignis
et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum [(Ps. X, 7)]
.
Qui ventum et flatum tempestatis legunt,
hoc sentiunt: iram et furorem Dei venire ab Aquilone,
hoc est Nabuchodonosor, et Jerusalem post
sex annos hujus visionis esse capiendam. Cernitur