PL 25, col. 21

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

incredulis supplicium est. In hujus ergo ignis medio
erat 9 similitudo quatuor animalium, similitudo,
non natura; quatuorque animalium quae postea dicuntur
quadriformia, una similitudo est hominis, ut
omnia in mundo rationabilia demonstrentur: Faciamus
enim, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Genes. I)]
. Imago autem et similitudo
Dei non est corporis forma, sed mentis: descripta
ad similitudinem verae imaginis Christi, qui est
imago Dei invisibilis. Hae rationales creaturae in quatuor
versantur locis, sive propter quatuor cardines
mundi, quibus orbis includitur, sive propter quatuor
loca, coelestium, terrestrium, et infernorum, et supercoelestium,
de quibus et Paulus apostolus loquitur: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium,

terrestrium, et infernorum
[(Philip. II, 10)]
. De
tribus, Pauli testimonium est. Videamus et quartum. Laudate Dominum, coeli coelorum, et
aqua quae super
coelos est, laudet nomen Domini [(Psal. CXLVIII, 5)]
,
Rursumque ab Apostolo alia dicuntur coelestia, et
alia supercoelestia [(I Cor. XV)] .
[(Vers. 7.)]
Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni,
et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi
planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor
partibus. LXX: Et quatuor facies uni, et quatuor alae
uni, et crura eorum recta, et pennati pedes eorum.
Et scintillae quasi fulgurans aeramentum, et leves pennae
eorum, et manus hominis sub pennis eorum in quatuor
partibus eorum. De quatuor animalibus, quorum

aspectus erat similitudo hominis (ita dumtaxat ut
singula haberent quaternas facies, et quaternas alas,
pedesque rectos, et plantam pedis, quasi vestigium
pedis vituli, sive, ut interpretatus est Aquila, rotundam,
quod LXX penitus omiserunt), de scintillis
quoque aeris splendore rutilantibus, et de levibus
pennis eorum, quod in Hebraico non habetur, de
manu quoque hominis sub alis eorum in quatuor
partes, et reliquis quae propheticus sermo describit,
conabimur quid nobis videatur dicere, cum opiniones
singulorum breviter strinxerimus. Quidam quatuor
Evangelia, quos nos quoque in prooemio commentariorum
Matthaei secuti 10 sumus, horum animalium
putant nominibus designari: Matthaei, quod
quasi hominem descripserit: Liber generationis Jesu

Christi, filii David, filii Abraham. Leonis, ad Marcum
referunt: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei,
sicut scriptum est in Isaia propheta: Vox clamantis
in deserto, Parate viam Domini: rectas facite semitas
ejus [(Isai. XL, 3)]
. Vituli, ad Lucae Evangelium, quod
a Zachariae incipit sacerdotio. Aquilae, ad Joannis
exordium, qui ad excelsum evolans coepit: In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Super quo quid nobis videretur,
in supradicto opere diximus, pleniusque in Apocalypsi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.