PL 25, col. 24

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ad sacerdotalem et leviticam tribum: extra quae sit
facies aquilae, vindicta et ultio Dei de coelo cuncta
prospiciens, et quae parata sit laniare peccantem, de
qua et in Osee dicatur: Sicut aquila super domum 13
Dei [(Ose. VIII, 12)]
, id est, templum. Et in hoc
eodem propheta (Infra XVII), aquilam magnam magnarum
alarum et unguium, quae habeat ductum intrandi
in Libanum, Nabuchodonosor intelligi, quem
et nunc significet esse venturum, ac super hujuscemodi
quadrigam instar aurigae sedere Deum, et facienda,
vel non facienda praecipere. Hoc autem,
inquit, populo dicitur, qui in Babylone versatur,
quod si Deo colla subjecerit, ipsiusque paruerit retinaculis,
rursum ejus mereatur auxilium, et terram
quam amiserat, recipiat.

[(Vers. 8, 9.)]
Et facies er pennas per quatuor partes
habebant: junctaeque erant pennae ejus [Vulg. eorum],
alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent:
sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
Juncta sibi sunt Evangelia haerentque mutuo, et
in toto orbe volitantia huc illucque discurrunt:
nec habent finem volatus, nec aliquando superantur
et recedunt, sed semper ad ulteriora procedunt. Un de
et Paulus dicit: Praeteritorum obliviscens, et in futurum
me extendens [(Philip. III, 13)]
. Hoc idem et de
virtutibus animi possumus dicere, et de volatu temporum,
commixtioneque elementorum, quod praeterita
relinquentes, semper ad priora festinent. Quod
autem tempora labantur et fugiant, brevi versiculo
demonstratur [(Virgil. III Georg.)] :
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus.
Et in carmine lyrico [(Horat. Carm. od. 14)] :
Heu, heu, fugaces, Posthume, Posthume,
Labuntur anni!
[(Vers. 10.)]
Similitudo autem vultus eorum, facies
hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor:
facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor:
et facies aquilae desuper [Vulg. silet desuper] ipsorum
quatuor. Facies principia dicit Evangeliorum, e quibus
homo et leo, hoc est, nativitas Christi, et prophetae vox
tonantis in eremo dextras partes tenent. Vituli autem,
id est, victimarum et sacerdoti Judaeorum, in sinistris
est: quod abolitum transivit ad sacerdotium spirituale,
de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech [(Ps. CIX, 2)]
; ita dumtaxat,

ut omnia sibi haereant, unoque corpore censeantur.
Aquila autem, quae et super nativitatem et
super prophetiam est, quae Domini expletur adventu,
et super sacerdotium quod praeteriit, 14 et extra
haec omnia est, de nativitate referens spirituali,
quomodo Pater in Filio, et Filius in Patre sit. De
qua rectissime dicitur: Generationem ejus quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
?
Ista sunt juxta Apocalypsim [(Cap. IV)] ,
ut ante jam diximus, quatuor animalia
plena oculis ante et retro, quorum unum animal simile
leoni, et secundum simile vitulo, et tertium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.