PL 25, col. 26

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

in eodem loco scriptum est: Ne respondeas
stulto secundum stultitiam suam, ne similis fias [(Prov.
XXVI, 4, 5)]
; et rursum ponitur quod nobis videtur
esse contrarium: Responde stulto secundum stultitiam
suam, ne sibi sapiens esse videatur; et utrumque pro
temporum et personarum diversitate concordat, dum
et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam;
et stulta superbia alia decutitur stultitia, juxta quod
et Apostolus dicit: Factus sum insipiens, vos me coegistis [(II Cor. XII, 11)]
:
ita et in hoc loco debere
nos quaerere, quare supra secundo dictum sit: Non
revertebantur animalia cum incederent; et nunc semel, animalia currebant et revertebantur.
Essetque quaestio
nisi sequeretur, in similitudinem fulguris coruscantis:
quod Hebraico sermone dicitur BEZEC, ( ), et interpretatus

est Symmachus, quasi species radii fulguris.
Quomodo igitur crebris micat ignibus aether;
et in ictu oculi atque momento discurrunt fulgura
et revertuntur, non amittentia matricem, et, ut ita
dicam, fontem ignis atque materiam: ita et haec
animalia cum inoffenso pergant pede, ad priora
festinant. Sin autem conati 16 suo aliquid obsitum
viderint, non tam revertuntur, quam contrahunt
se, extendenda rursum, et praebitura lumen
quod parumper absconderant, ut dent servis cibaria
in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec
mittant margaritas ante porcos [(Matth. VII)] . Unde et
Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum
enim capere poteratis [(I Cor. III, 2)]
. Electioque
Judae, et Saulis unctio non arguunt Deum ignorantiae

futurorum, sed praesentium monstrant esse judicem [(Matth. X)] .
Unde et Apostolis praecipitur, ut
si indignam domum salutatione perspexerint, excutiant
prius pedes; et pax quam domui dederant, revertatur
ad eos. Carbones autem ignis ardentis et
lampades in medio animalium discurrentes, de illo
loco interpretatae sunt Isaiae: Et comedet ignis sicut
foenum materiam, et sanctificabo eos in igne ardente [(Isai. V, 24)]
.
De quibus et alibi scriptum est: Cadent
super eos carbones ignis [(Ps. CXXXIX, 11)]
. Et
contra labia dolosa, in alio psalmo dicitur: Quod
detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis [(Psal. CXIX, 3, 4)]
.
Et in alio loco: Habes carbones
ignis, sedebis supra eos: hi erunt tibi in adjutorium (Isai.

XLVII, 14). Quamcumque creaturam aspexerimus,
fulgurat Dei notitiam, dum ex creaturis Creator
agnoscitur. De medioque animantium splendor ignis,
et fulgur egreditur. Si enim Evangelia sibi colliseris,
in medio litterae vilisque historiae, Spiritus sancti
sacramenta reperies.
[(Vers. 15 seqq.)]
Cumque aspicerem animalia, apparuit
rota una super terram juxta animalia habentia
[Vulg. habens] quatuor facies. Et aspectus rotarum,
et opus earum, quasi visio maris, et una similitudo ipsarum
quatuor, et aspectus earum et opera, quasi sit
rota in medio rotae. Per quatuor partes earum euntes
ibant, et non revertebantur cum ambularent. Statura
quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.