PL 25, col. 28

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

est, quod indicat scala Jacob [(Gen. XXVIII)] ,
et forceps Isaiae [(Isai. VI)] , et gladius bis acutus: vel
Evangelia sibi cohaerentia, quorum cursus et statura
tendit ad coelum, paululumque quid attingit in terra,
et semper properans, ad excelsa festinat. De quibus
et alibi dicitur: Lapides sancti volvuntur super terrant [(Zach. IX, 16)]
;
ex quibus aedificatur coelestis
Jerusalem. Hoc ipsum puto significare et illud quod
in psalmo canitur: Vox tonitrui tui in rota [(Psal.
LXXVI, 19)]
. Et alibi: Quae inflammat rotam nativitatis [(Jac. III, 6)]
.
Quae testimonia, quem sensum in suis
locis habeant, non hujus est temporis. Totum autem
corpus et dorsa plena oculis approbabit, qui viderit
nihil esse in Evangeliis quod non luceat, et
splendore suo mundum illuminet, ut etiam quae parva

putantur et vilia, Spiritus sancti fulgeant majestate.
[(Vers. 19 seqq.)]
Cumque ambularent animalia,
ambulabant pariter et rotae juxta ea. Et cum elevarentur
animalia de terra, elevabantur simul et rotae. Quocumque
ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter
levabantur, sequentes eum; spiritus enim vitae erat
in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant:
et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et
rotae sequentes ea: quia spiritus vitae erat in rotis.
Quatuor animalia spiritum sequebantur, et nubem
quae erat in spiritu. Rursumque rotae cum animalia
sequerentur elevantia se de terra, nequaquam animalia,
sed spiritum sequebantur, ut ostenderent
propriam voluntatem: quia spiritus vitae erat in rotis.
Tria autem et in animalibus et in rotis pariter

indicantur, cum starent, cum ambularent, cum
elevarentur, quae et animalia, et rotae in commune
faciebant. Neque enim stantibus animalibus rotae
poterant ambulare, nec ambulantibus super terram
animalibus, elevare se rotae, 19 sed quorum una
erat actio, una erat et requies, et cursus, et elevatio.
Secundoque dicitur, quia spiritus vitae erat
in rotis: ut nequaquam vas aliquid arbitremur
rotarum, quas in carpentis plaustrorum rhedarumque
et curruum aspicimus, sed animantia,
immo super animantia. Animalis enim homo non
percipit ea quae spiritus sunt. Istae ergo rotae, in
quibus erat spiritus vitae, omnia ordine faciunt atque
mensura, habentque cum animalibus concordiam,
sequentes ea, et per ea Spiritum sanctum;

immo mediis praetermissis, sancti Spiritus societate
gaudentes. Quae omnia juxta priorem intelligentiam,
variae interpretationi prudens lector poterit coaptare.
[(Vers. 22 seqq.)]
Et similitudo super caput animalium
firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis, et
extenti super capita eorum desuper. Sub firmamento
autem pennae eorum rectae alterius ad alterum. Unumquodque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.