PL 25, col. 36

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

eloquia tua, super mel ori meo [(Psal. CXVIII, 103)]
.
Et alibi: Judicia Domini vera, desiderabilia super
aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super
mel et favum [(Psal. XVIII, 10, 11)]
. Et Samson
favum mellis in ore leonis invenit [(Judic. XIV)] ; et
Dominus post resurrectionem partem assi piscis
comedit et favum [(Luc. II)] . Et in Proverbiis de ape
dicitur, quamquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit,
et opus suum castum faciat: cujus laboribus reges et
imperiti pro sanitate abutuntur
[(Prov. VI, 8, sec. LXX)]
:
quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelistae,
et apostoli; ut quicumque rex fieret, cujus
cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis. Qui
vero simplex et absque serpentis astutia habet innocentiam

columbarum, simplici fide credat atque
salvetur: quia ubique insidiae sunt, et saepe diabolus
transfigurat se in angelum lucis [(II Cor. II)] : melque
distillat de labiis mulieris meretricis, dulcia repromittens
ut venena interserat [(Prov. V)] .
[(Vers. 5.)]
Et dixit ad me: Fili hominis, vade et
ingredere [in Vulg. non est et ingredere] ad domum
Israel, et loqueris verba mea ad eos. Cui dicitur: Vade
et ingredere ad domum Israel, ostenditur non fuisse
cum populo peccatore; licet in eisdem videretur
super flumen Chobar finibus commorari. Scriptum
est enim: Et ego eram in medio transmigrationis juxta
flumen Chobar. Separata enim erat prophetae conversatio,
et iniquorum offendebatur aspectu. Hoc
idem faciebat et Moyses [(Exod. XXXIII)] , procul a

castris multitudinis figens tabernaculum: 29 quod
cum fuisset ingressus, descendebat columna nubis,
et stabat ante ostium tabernaculi.
[(Vers. 5, 6.)]
Non enim ad populum profundi sermonis,
et difficilis [Vulg. ignotae] linguae tu mitteris,
ad domum Israel, neque ad populos multos, et ignoti
sermonis, quorum non possis audire sermonem. Et si
ad illos mitterem te, ipsi audirent te. Quoniam illi ad
te nolunt venire, tu perge ad eos. Non enim habent
sani opus medico, sed male habentes [(Luc. V, 31)]
.
Neque potes dicere: Non possum loqui ad eos, quia
linguae alterius sunt, et invicem nobis barbari sumus,
nec mutuum possumus audire sermonem. Quid
loquar de uno populo? Si ad diversas te mitterem
nationes, tamen auctoritas et potentia mea omnem

difficultatem vinceret. Atque utinam tempus instaret,
quod ad omnes missurus sum nationes, quo et
linguarum daturus sum gratias, ut praedicent apostoli
mei, et totum mundum a diversitate linguarum,
una fide meo subdant jugo; facilius illi audirent, qui
profundi sunt altique sermonis, et nihil habent de
levitate Judaica, sed gravi et solido ingrediuntur
pede, et cum ignotae sint linguae, notae fidei sunt.
Unde sequitur: Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent
te. Denique postea misit, et omnes pariter crediderunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.