PL 25, col. 564

Commentaria in Danielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

est Aquila, quem nos in hoc loco secuti sumus,
Theodotio ipsum Hebraicum verbum posuit
σαβὶν, pro quo Symmachus vertit, terram fortitudinis.
[(Vers. 17.)]
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum
universum regnum ejus, et recta faciet cum eo.
Et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illum [Vulg. illud
]. Ut evertat illum, hoc est, Ptolemaeum, sive
illud, hoc est, regnum ejus. Volens Antiochus non
solum Syriam, et Ciliciam, et 710 Lyciam, et alias
provincias, quae Ptolemaei fuerant partium, possidere,
sed in Aegyptum quoque regnum suum extendere,
filiam suam Cleopatram per Euclem Rhodium septimo
anno regni adolescentis, despondit Ptolemaeo,
et tertiodecimo anno tradidit, data ei dotis nomine

omni Coelesyria et Judaea. Filiam autem feminarum
per πλεονασμὸν vocat, ut est illud poeticum:
. . . . . . . . . . . . Sic ore locuta est.
. . . . . . . . Vocemque his auribus hausi.
[(Vers. 18, 19.)]
Et non stabit, nec illius erit. Et convertet
faciem suam ad insulas, et capiet multas: et
cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium
ejus convertetur in eum. Et convertet faciem suam ad
imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Neque enim obtinere potuit Aegyptum:
quia Ptolemaeus Epiphanes et duces ejus, sentientes
dolum, cautius se egerunt, et Cleopatra magis
viri partes, quam parentis fovit. Unde venit se ad
Asiam, et navali certamine adversum plurimas insulas
dimicans, cepit Rhodum [ Al. Hrodum], et
Samum, et Colophonam [ Al. Colophoniam et Boclam],

et Phoceam, et alias multas insulas. Sed occurrit
ei L. Scipio Nasica cum fratre suo Publio Scipione
Africano, qui Annibalem vicerat. Cum enim
consul Nasica frater Africani hebetioris esset ingenii,
et contra regem potentissimum senatus ei bellum
nollet credere, spontaneam legationem obtulit Africanus
pro fratris injuria. Victus ergo Antiochus, intra
Taurum regnare jussus est, et inde fugit ad Apamiam,
ac Susam, et ultimas regni sui penetravit
urbes. Cumque adversum Elimaeos pugnaret, cum
omni est deletus exercitu. Et hoc est, quod nunc
Scriptura dicit, quod multas insulas ceperit: et vincente
Romano, regnum Asiae perdiderit: et opprobrium
ejus conversum sit in caput ejus: et ad extremum
de Asia fugiens, reversus sit ad imperium

terrae suae, et impegerit atque corruerit, et locus
ejus non sit inventus.
[(Vers. 20.)]
Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus
decore regio: et in paucis diebus conteretur,
non in furore, nec in praelio. Seleucum dicit cognomento
Philopatorem 711 filium Magni Antiochi,
qui nihil dignum Syriae et patris gessit imperio, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.