PL 26, col. 27

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

15
privilegium demonstraretur. Revertuntur autem
per aliam viam, quia infidelitati miscendi non erant
et Judaeorum.
[(Vers. 13, 14.)] Ecce Angelus Domini apparuit in
somnis Joseph, dicens: Surge et accipe puerum et
matrem ejus, et fuge in Aegyptum: et esto ibi usque
dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat
puerum ad perdendum eum. Qui consurgens, accepit
puerum et matrem ejus nocte: et secessit in Aegyptum;
et erat ibi usque ad obitum Herodis. Quando tollit
[ Al. tulit] puerum et matrem ejus, ut in Aegyptum
transeat, nocte tollit et tenebris: quando vero revertitur
in Judaeam, nec nox, nec tenebrae ponuntur
in Evangelio.
[(Vers. 15, 16.)] Ut adimpleretur quod dictum est a

Domino per prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi
filium meum. Tunc Herodes videns quoniam illusus
esset a magis, iratus est valde; et mittens, occidit omnes
pueros qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus
ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat
a magis. Respondeant qui Hebraeorum voluminum
denegant veritatem, ubi hoc in LXX legatur
interpretibus. Quod cum non invenerint, nos eis
dicemus in Osee propheta scriptum [(Cap. 11)] , sicut
et exemplaria probare possunt quae nuper edidimus.
Possumus autem locum istum et aliter conciliare
[ Al. consolari] propter contentiosos, quorum consuetudinem
Paulus apostolus habere se denegat, et
Ecclesiam Christi [(I Cor. 11)] ; et testimonium proferimus
ex Numeris, dicente Balaam: Deus ex Aegypto

vocavit eum: gloria ejus sicut unicornis [(Num.
XXIII, 22)]
.
[(Vers. 17 seqq.)] Tunc adimpletum est quod dictum
est per Jeremiam prophetam, dicentem: Vox in Rama
audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans
filios suos, et noluit consolari, quia non sunt [(Jerem.
XXXI, 15)]
. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini
apparuit in somnis Joseph in Aegypto, dicens:
Surge, et accipe puerum et matrem ejus, 16 et vade in
terram Israel. De Rachel natus est Benjamin, in cujus
tribu non est Bethleem [(Genes. XXXV)] . Quaeritur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.