PL 26, col. 32
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
scribitur loco: Abierunt in sanctam civitatem, et multis
apparuerunt [(Matth. XXVII, 53)]
.
[(Vers. 6.)] Et statuit eum supra pinnaculum templi,
et dixit ei. Ut quem fame tentaverat, tentaret et vana
gloria.
Si Filius Dei es. In omnibus tentationibus hoc
agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus
sic responsionem temperat, ut eum relinquat
ambiguum.
Mitte te deorsum. Scriptum est enim. Vox diaboli,
qui [ Al. quae] semper omnes cadere deorsum desiderat, Mitte te,
inquit, deorsum, persuadere potest,
praecipitare non potest.
21 Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Hoc in nonagesimo
psalmo legimus; verum ibi non de Christo,
sed de viro sancto prophetia est. Male ergo interpretatur
Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore
scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in
eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et
basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur:
de sua [ Al. sui] conculcatione quasi tergiversator
tacet.
[(Vers. 7.)] Ait illi Jesus rursum: Scriptum est: Non
tentabis Dominum Deum tuum. Falsas de Scripturis
diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis.
Et notandum quod testimonia necessaria de Deuteronomio
tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta
monstraret.
[(Vers. 8.)] Iterum assumpsit eum diabolus in montem
excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi,
et gloriam eorum, et dixit ei. Gloria mundi, quae
cum mundo praeteritura est, in monte, et in supercilio
demonstratur: Dominus autem ad humilia descendit
et campestria, ut diabolum humilitate superaret.
Porro diabolus ducere eum festinat ad montes,
ut per quos ipse corruerat, etiam caeteri corruant,
juxta illud Apostoli: Ne inflatus incidat in judicium
diaboli [(I Tim. III, 6)]
.
[(Vers. 9.)] Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris
me. Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia
loquitur: non quod in toto mundo habeat potestatem,
aut possit omnia regna dare diabolus, cum
sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos.
Si cadens,
inquit, adoraveris me. Ergo qui adoraturus
est diabolum, ante corruit.
[(Vers. 10.)] Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana:
Scriptum est enim. Non ut plerique putant, eadem satanas
et apostolus Petrus sententia condemnantur.
Petro enim dicitur: Vade retro me, Satana [(Mat. XVI,
23)]
, id est, sequere me, qui contrarius es voluntati
meae: hic vero audit, vade, Satana: et non ei dicitur,