PL 26, col. 35

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Signanter addidit [ Al. dicit], propter justitiam. Multi
enim persecutionem propter sua peccata patiuntur.
et non sunt justi. Simulque considera, quod octava
verae circumcisionis beatitudo martyrio terminetur.
[(Vers 11.)] Beati estis cum maledixerint vobis homines,
et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum
adversum vos, mentientes propter me. Illud maledictum
contemnendum est, quod beatitudinem creat,
quod falso maledicentis ore profertur. Unde et specialiter
definivit quae sit beata maledictio: omne,
dicens, maledictum adversum vos, mentientes propter
me. Ubi ergo Christus in causa est, ibi et optanda
maledictio est.
[(Vers. 12.)] Gaudete et exsultate, quoniam merces

vestra copiosa est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas
qui fuerunt ante vos. Nescio quis hoc nostrum
possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra,
et nos exsultemus in Domino. Hoc qui vanam sectatur
gloriam, implere non potest. Gaudere igitur et
exsultare debemus, ut merces nobis in coelestibus
praeparetur. Eleganter in quodam volumine scriptum
legimus: « Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum
inglorius fueris. »
[(Vers. 13.)] Vos estis sal terrae. Sal appellantur
apostoli, quia per illos universum hominum conditur
genus.
25 Quod si sal evannerit, in quo salietur? Si doctor
erraverit, a quo alio doctore emendabitur?
Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et

conculcetur ab hominibus. Exemplum de agricultura
sumptum est. Sal etenim sicut in ciborum condimentum,
et ad siccandas carnes necessarium est:
ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis,
urbes quasdam, ira [ Al. ita] victorum sale seminatas,
ut nullum in ipsis germen oriretur [(Judith.
IX)] . Caveant ergo doctores et episcopi, et videant: Potentes potenter tormenta sustinere
[(Sap. VI, 7)]
;
nihilque esse remedii: sed majorum ruinas ad tartarum
ducere.
[(Vers. 14 seqq.)] Vos estis lux mundi. Non potest
civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt
lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum,
ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic
luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera

vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis
est. Docet fiduciam praedicandi, ne apostoli abscondantur
ob metum, et sint similes lucernae sub modio,
sed tota libertate se prodant, ut quod audierunt
in cubiculis, praedicent in tectis [(Matth. X, 27)] .

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.