PL 26, col. 424

Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

fingenda sunt nomina: quia hic dictum est: Non
efficiamur inanis, vel vacuae gloriae cupidi: nos eos
asseramus plenae gloriae esse cupidos, qui gloriam
Dei desiderant, et laudem virtute condignam, et
aspectum divinius aliquid ostendentem. Unde et in
plerisque locis. Nostri majestatem pro gloria transtulerunt.
Jam dudum cupio in verba prorumpere,
sed teneor timore dicendi. Dicam tamen, nec tacebo
passionem meam, passionem pene communem, non
de divitiis, non de potentia, non de pulchritudine,
et corporum venustate; haec enim manifeste inter
carnis opera nominantur. Eleemosyna si ob laudem
fiat, inanis est gloria: longa oratio, pallor ex
jejunio sequens. Non mea sunt verba, sed Salvatoris
in Evangelio pertonantis [(Matth. VI)] . Ipsa quoque castitas
517
in matrimonio, viduitate, virginibus,
saepe plausum quaerit humanum: et quod dudum timeo
dicere, sed dicendum est, martyrium ipsum, si ideo
fiat ut admirationi et laudi habeamur a fratribus,
frustra sanguis effusus est. Loquatur Apostolus, loquatur
electionis vas: Si tradidero corpus meum, ut
glorier, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [(I Cor. XIII, 3)]
.
Illi qui dixerat: Scio hominem
in Christo, ante annos quatuordecim, sive in corpore,
nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum
usque ad tertium coelum [(II Cor. XII, 2)]
. Et post modicum: Raptus in paradisum, audivit arcana verba,
quae non licet homini loqui:
illi, inquam qui plus omnibus
laboravit, ne magnitudo revelationum extolleret
eum, datus est stimulus carnis ejus, angelus

Satanae, qui eum colaphizaret, ut non tolleretur. Et
certe ter Dominum rogavit ut discederet ab eo; sed
dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea: virtus enim
in infirmitate perficitur. Quid tam Dei opus est, quam
Scripturas legere, in Ecclesia praedicare, sacerdotium
cupere, ante altare Domini ministrare? Sed
et haec, nisi aliquis omni diligentia custodierit cor
suum, de cupiditate laudis oriuntur. Videas plerosque
(quod etiam Tullius ait) libros suos de contemnenda
gloria inscribere, et causa gloriae, proprii
nominis titulos praenotare. Interpretamur Scripturas:
saepe vertimus stylum: quae digna lectione sunt,
scribimus; et nisi Christi causa fiant, sed memoriae
in posteros, et famae in populos, totus labor irritus
fiet: et erimus quasi tympanum sonans, et cymbalum

concrepans [(I Cor. XIII)] . Videas plerosque de
Scripturis inter se contendere: e athleticum scamma
Dei facere sermonem: invicem provocant, et si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.