PL 28, col. 1308

Liber Danielis (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ut non immutetur quod statutum est a Medis et
Persis,
nec praevaricari cuiquam liceat.
Porro rex Darius proposuit edictum,
et statuit.
Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam
legem,
ingressus est domum suam:
Et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua
sua, et adorabat,
Confitebaturque coram Deo suo,
sicut et ante facere consueverat.
Viri igitur illi curiosius inquirentes,
invenerunt Danielem orantem et obsecrantem
Deum suum.
Et accedentes locuti sunt regi super edicto:
Rex, numquid non constituisti,
ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et
hominibus, usque ad dies triginta,
nisi te, rex,
mitteretur in lacum leonum?
Ad quos respondens rex, ait:
Verus sermo, juxta decretum Medorum atque Persarum,
quod praevaricari non licet.
Tunc respondentes dixerunt coram rege:
Daniel de filiis captivitatis Judae,
non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti,
sed tribus temporibus per diem orat obsecratione
sua.
Quod verbum cum audisset rex,
satis contristatus est:
Et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum,
et usque ad occasum solis laborabat ut erueret
illum.
Viri autem illi intelligentes regem, dixerunt ei:
Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est,
ut omne decretum, quod constituerit rex, non
liceat immutari.
Tunc rex praecepit:
et adduxerunt Danielem,
et miserunt eum in lacum leonum.
Dixitque rex Danieli:
Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
Allatusque est lapis unus,
et positus est super os laci:
Quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum,
ne quid fieret contra Danielem.
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus,
cibique non sunt illati coram eo,
insuper et somnus recessit ab eo.
Tunc rex primo diluculo consurgens,
festinus ad lacum leonum perrexit:
Appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili
inclamavit,
et affatus est eum:
Daniel, serve Dei viventis,
Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit
te liberare a leonibus?
Et Daniel regi respondens ait:
Rex, in aeternum vive:
Deus meus misit angelum suum,
et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.