PL 29, col. 559

Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem
creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor,
ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis
ejus. [CXXXVIII, 5.] Aliam parabolam locutus est
eis. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum
mulier abscondit in farinae satis tribus, donec
fermentatum est totum. [CXXXIX, 6.] Haec omnia locutus
est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis
non loquebatur eis; ut impleretur quod dictum
erat per prophetam dicentem: Aperiam in
parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione
mundi. [CXL, 10.] Tunc, dimissis turbis, venit
in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus,
dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum
agri. Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum

semen, est Filius hominis. Ager autem, est mundus.
Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem,
filii sunt nequam. Inimicus autem, qui seminavit
ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi
est. Messores autem, angeli sunt. Sicut ergo,
colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in
consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos
suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et
eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum
ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. Tunc
justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui
habet aures audiendi, audiat. Simile est regnum
coelorum thesauro abscondito in agro: quem qui
invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit,
et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.

Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori,
quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una
pretiosa margarita, abiit, et vendit omnia quae habuit,
et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum
sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium
congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes,
et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa,
malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione
saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de
medio justorum, et mittent eos in caminum ignis:
ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec
omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis
scriba doctus in regno coelorum, similis est homini
patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas

istas, transiit inde. [CXLI, 1.] Et veniens in
patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita
ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec,
et virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater
ejus dicitur Maria; et fratres ejus Jacob, et Joseph
[ Al. Joses], et Simon, et Judas? et sorores ejus,
nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic
omnia ista? Et scandalizabantur in eo. [CXLII, 1.]
Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine
honore, nisi in patria sua, et in domo sua. Et non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.