PL 3, col. 1025

Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne

ea quae ad eos pertinent ne simul pereatis in peccato
eorum [(Num. XVI, 26)]
. Propter quod plebs obsequens
praeceptis dominicis et Deum metuens a peccatore
praeposito separare se debet, nec se ad sacrilegi
sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa
maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes
vel indignos recusandi.
IV.
Quod et ipsum videmus de divina auctoritate
descendere, ut sacerdos plebe praesente sub omnium
oculis deligatur et dignus atque idoneus publico
judicio ac testimonio comprobetur, sicut in
Numeris Dominus Moysi praecepit dicens: Apprehende
Aaron fratrem tuum et Eleazarum filium ejus,
et imponens eos in montem coram omni synagoga, et
exue Aaron stolam ejus, et indue Eleazarum filium

ejus, et Aaron appositus moriatur illic (Num. XX, 25,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.