PL 3, col. 1027
Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne
dixerunt eis [(Act., VI, 2)]
. Quod utique idcirco tam
diligenter et caute convocata plebe tota gerebatur,
ne quis ad altaris ministerium vel ad sacerdotalem
locum indignus obreperet. Ordinari enim nonnumquam
indignos non secundum Dei voluntatem, sed
secundum humanam praesumptionem, et haec Deo
displicere quae non veniant ex legitima et justa ordinatione,
Deus ipse manifestat per Osee prophetam
dicens: Sibimetipsis constituerunt regem, et non per
me [(Ose. VIII, 4)]
.
V.
Propter quod diligenter de traditione divina et
apostolica observatione servandum est et tenendum
quod apud nos quoque et fere per provincias
universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas
ad eam plebem cui praepositus ordinatur, episcopi
ejusdem provinciae proximi quique conveniant,
et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum
vitam plenissime novit et uniuscujusque actum
de ejus conversatione perspexit. Quod et apud vos
factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione,
ut de universae fraternitatis suffragio et de episcoporum
qui in praesentia convenerant, quique de eo
ad vos litteras fecerant, judicio episcopatus ei deferretur