PL 3, col. 1031
Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne
et Christum negasse contestatus sit, cumque
alia multa sint et gravia delicta quibus Basilides et
Martialis implicati tenentur, frustra tales episcopatum
sibi usurpare conantur, cum manifestum
sit ejusmodi homines nec Ecclesiae Christi posse
praeesse nec Deo sacrificia offerre debere; maxime
cum jampridem nobiscum et cum omnibus omnino
episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius
collega noster sacerdos pacificus ac justus, et martyrio
quoque dignatione Domini honoratus, decreverit
ejusmodi homines ad poenitentiam quidem agendam
posse admitti, ab ordinatione autem cleri atque
sacerdotali honore prohiberi.
VII.
Nec vos moveat, fratres dilectissimi, si apud
quosdam in novissimis temporibus aut lubrica fides
nutat, aut Dei timor irreligiosus vacillat aut pacifica
concordia non perseverat. Praenuntiata sunt haec futura
in saeculi fine, et Domini voce atque Apostolorum
contestatione praedictum est deficiente jam