PL 3, col. 768

Epistolae (Cornelius papa), J. P. Migne

et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris
utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse,
et saluti multorum providendum putasse; et
nunc ab his non recedere, quae semel in concilio
nostro de communi collatione placuerunt, quamvis
multa multorum vocibus ventilentur, et mendacia
adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad
rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique
jactentur. Sed te oportet, ut bonum fratrem atque
unanimem consacerdotem, non quid maligni atque
apostatae dicant facile suscipere; sed quid collegae
tui modesti et graves viri faciant de vitae et disciplinae
nostrae exploratione perpendere.
VIII.
Venio jam nunc, frater charissime, ad personam
Cornelii collegae nostri: ut Cornelium nobiscum

verius noveris, non de malignorum et detrahentium
mendacio, sed de Dei judicio qui
episcopum fecit; et coepiscoporum testimonio, quorum
numerus universus per totum mundum concordi
unanimitate consensit. Nam quod Cornelium charissimum
nostrum Deo et Christo et Ecclesiae ejus,
item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione
commendat, non iste ad episcopatum subito pervenit;
sed per omnia ecclesiastica officia promotus,
et in divinis administrationibus Deum saepe promeritus,
ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis
gradibus ascendit. Tum deinde episcopatum
ipsum nec postulavit, nec voluit, nec, ut caeteri
quos arrogantiae et superbiae suae tumor inflat,
invasit: sed quietus alias et modestus, et quales

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.