PL 3, col. 823

Epistolae (Cornelius papa), J. P. Migne

numerus cum presbyteris et diaconis computetur,
plures tunc adfuerunt judicio et cognitioni,
quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur
esse conjuncti. Scire enim debes, frater charisrime,
eum, postea quam pseudoepiscopus ab haereticis
factus est, jam pene ab omnibus esse desertum.
Namque ii, quibus in praeteritum praestigiae obtendebantur,
et dabantur verba fallacia, quod simul ad
Ecclesiam regressuri dicerentur; postea quam viderunt
illic pseudoepiscopum factum, frustratos et
deceptos se esse didicerunt, et remeant quotidie, atque
ad Ecclesiam pulsant: nobis tamen, a quibus
ratio Domino reddenda est, anxie ponderantibus et
sollicite examinantibus, qui recipi et admitti ad
Ecclesiam debeant. Quibusdam enim ita aut crimina

sua obsistunt, aut fratres obstinate et firmiter renituntur,
ut recipi omnino non possint cum scandalo
et periculo plurimorum. Neque enim sic putamina
quaedam colligenda sunt, ut quae integra et
sana sunt vulnerentur: nec utilis aut consultus
est pastor, qui ita morbidas et contactas oves
gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis
afflictatione contaminet. O si posses, frater charissime,
istic interesse nobiscum, cum pravi isti et perversi
de schismate revertuntur! videres quis mihi
labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut,
animi dolore sopito, recipiendis malis curandisque
consentiant. Namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles
et minus culpabiles redeunt, ita contra
fremunt et reluctantur, quoties inemendabiles et

protervi, et vel adulteriis vel sacrificiis contaminati,
et post haec adhuc insuper et superbi, sic ad Ecclesiam
remeant, ut bona intus ingenia corrumpant.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.