PL 3, col. 844

Epistolae decretales dubiae (Auctor incertus (Cornelius papa)), J. P. Migne

ante januam assistit [(Jacob. V)]
, coronas hilariter
promittens his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae meae [(Heb. X)]
,
sed cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem,
sed fidei in acquisitionem animae. Propter
quod assumite
armaturam Dei, ut possitis resistere
in die malo, adversus omnes inimicos sanctae ecclesiae
et vestros, et induite vos loricam justitiae, et calceati
pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus
assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula
nequissimi ignita exstinguere. Et galeam salutis
assumite, et gladium Spiritus quod est verbum Dei,
per omnem orationem et obsecrationem [(Eph., VI)]
,
radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu

domino nostro. Sed et nunc, fratres, commendamus vos
Domino, et omnes verbo gratiae ejus, qui potest perficere,
et dare haereditatem nobis cum omnibus sanctis [(Act. XX)]
.
Ipse autem Deus pacis et consolationis det
vobis idipsum sapere in alterutrum [(Rom. XV)]
, ut vobis
invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes,
uno ore et uno corde honorificetis eum, in concordiam
et consolationem fratrum, qui potest confirmare
vos secundum evangelium ejus, juxta revelationem
aeterni mysterii, temporibus scilicet perpetuis [(Rom. XVI)]
,
quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt
munera. Summopere consider re etiam debetis, quod
illi qui fratribus invident, eosque damnare atque
perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt.
Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non
stabit; et omnis scientia et lex adversum se divisa,

non stabit. Ideoque necesse est, ut concordialiter
salubres suscipiatis hortatus, nihil per contentionem
agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes,
divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. Data
septimo idus septembris, Decio et Maximo viris
clarissimis consulibus.
EPISTOLA II. AD RUFUM COEPISCOPUM ORIENTALEM.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.