PL 30, col. 134

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

immo ne forte suspicetur, sub regula trium linguarum,
Spiritus sanctus diverse accipitur: in Hebraeo scilicet,
ut dixi, feminino genere legitur: in Graeco vero, ne
sexus in eo credatur, πνεῦμα neutro invenitur: et
in Latino masculinum esse decernitur. Qui nimirum
Spiritus sanctus bene per Rebeccam intelligitur: et
ideo totum est in mysterio quod geritur, ut per vestimentorum
fragrantiam Christus annuntietur: quem
nos omnes quicumque baptizati sumus induimur, in
quo benedixit nos non qualicumque, sed omni (ut
ait Apostolus) benedictione spirituali in coelestibus [(Eph. I, 3)]
.
Unde et angelus Mariae loquens, a benedictione
exorsus ait: Benedicta tu in mulieribus, et
benedictus fructus ventris tui [(Luc. I, 28)]
. Cujus profecto
in spiritu longe odorem trahens pater Isaac

benedicebat filium, in quo coelestis omnis benedictio
mundo effloruit. Et bene ab eo plenus ager dicitur,
quia plena gratia virtutum virgo Maria pronuntiatur:
de cujus utero credentibus fructus vitae effulsit. Et nos
(inquit evangelista) omnes de plenitudine ejus
accepimus [(Joan. I, 16)]
, gratiam pro gratia. Quapropter
obsecro vos, o filiae, talem ac tantam gratiam
ne in vacuum recipiatis, quae est in Christo Jesu, in
quo est Deus et homo, sic unitus in una eademque
persona, ut legatur quam saepe in Scripturis divinis
homo Deo coaeternus protper unionem substantiae:
ac deinde Deus homini videatur compassus, cum
nec initialis sit homo, nec passibilis Deus, tamen
sic unitus est Deus suo corpori, ut nullam patiatur
fieri inter Deum et hominem humana opinione distantiam:

ne forte (quod absit) alius filius Dei, et
alius filius hominis credatur: praesertim quia Scriptura
divina sic connectit et concorporat Deum et hominem,
ut nec in tempore hominem admodum quis
a Deo, nec in passione possit ab homine Deum discernere.
Unde si ad tempus respicias, invenies quidem
pro certo semper filium hominis cum filio Dei.
Si ad passionem, invenies semper cum filio hominis
eumdem Dei filium ita unitum et individuum, quantum
ad vocem Scripturae pertinet, ut nec homo separari
a Deo tempore, nec ab homine Deus valeat passione.
XII.
Siquidem (ut haec apertius intelligatis) ipsius
Christi verba discutite: Nemo ascendit, inquit, in coelum,
nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est

in coelo [(Joan. III, 13)]
. Quis, quaeso, est qui loquitur?
Christus utique. Ubi, rogo, tunc erat, quando haec loquebatur?
In terra scilicet. Et quomodo se de coelo
antequam nasceretur descendisse testatur? Etiam et
cum loquitur, in coelo se esse fatetur, eumdemque se
filium hominis dicit; cum utique de coelo, nisi Deus
descendere non potuerit: et cum in terris loquitur,
nonnisi unus idemque Christus fuit. Et haec est mira
et admirabilis novitas, immo omnium novitatum supereminens
novitas unitatis. Quam nisi diligenter,
prudens virgo, ab exordio sancti Evangelii animadvertas,
magis errare in omni Scriptura videberis divina,
quam intelligere veritatem. Constat igitur
unum eumdemque Christum secundum utrasque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.