PL 30, col. 136
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
adducitur. Sic itaque omnia virtutum opera
consideranda sunt, ut reddamus Deo quae Dei sunt,
et homini quae sunt hominis. Quoniam sicut est
unus qui Lazarum verbo potentiae suae vocat, ut
exeat foras a monumento: sic idem ipse unus est
qui flevit humanitatis affectu. Sic quippe cuncta
oportet considerare: quatenus et plena divinitas in
Christo intelligatur homini unita, et plena humanitas
in Deum assumpta.
XIII.
Haec idcirco dixerim tantisper de fide Incarnationis
Christi, charissimae: quia, quod plures
Orientalium circumeunt suis faecibus obvoluti, moneri
debuistis, ne suo obnubilare vos velint obscuritatis
eloquio, vel Graeco turbine Latinam confundere
puritatem. Sunt enim et prudentes virgines,
sunt et fatuae. Et ideo, dilectissimae, imitamini,
quam amatis beatam et gloriosam Virginem, cujus
hodie in terris festa colitis: de qua dicitur: Maria
autem conservabat omnia verba haec (quae de Christo dicebantur,
scilicet), conferens in corde suo [(Luc. II, 51)]
.
Conferte ergo et vos in cordibus vestris, charissimae,
quae de ipso eodemque Domino catholice dicuntur:
ut et fidem integram servare possitis, et
matrem ejus debite venerari. Quoniam nullus honor
ejus est alius, nisi cum ille jure honoratur, qui
nasci dignatus est ex ea. Caeterum rogo quaecumque
estis filiae, quaecumque matres, cogitate attentius, et
perpendite diligentius, quibus afficiebatur beata et
intemerata virgo Maria doloribus post Christi ad
coelos ascensum, expletis omnibus quae de ipso erant
ab angelis praedicata, et a prophetis multifarie multisque
modis praesignata, divinis declarata oraculis,
virtutibus exhibita, et quae humanitatis sunt ostensa
praesagiis. Quaeso, si qua sunt in vobis viscera pietatis,
considerate quo cruciabatur amore, quoque desiderio
aestuabat haec virgo, dum revolveret animo
cuncta quae audierat, quae viderat, quae cognoverat.
Puto quod quidquid cordis est, quidquid mentis,
quidquid virtutis humanae, si totum adhibeas, non
sufficiat ut cogitare valeas, quanto indesinenter cremabatur
ardore pii amoris: quantis amovebatur repleta
Spiritu sancto coelestium secretorum incitamentis:
quia etsi diligebat Christum ex toto corde,
et ex tota anima, et ex tota virtute, novis tamen
quotidie inflammabatur praesentia absens desideriorum
affectibus: tanto siquidem validius, quanto divinis
illustrabatur intus visitationibus: quam totam
repleverat Spiritus sancti gratia: quam totam incanduerat
divinus amor: ita ut in ea nihil esset, mundanus
quod violaret affectus, sed ardor continuus,
et ebrietas perfusi amoris. Nam et Christus ab hominibus
est amandus, ex toto corde, et ex tota
anima, atque ex tota virtute quaerendus: maxime
tamen ab ea ardentius, cujus et Dominus erat, et filius.
Fortassis ergo prae nimio amore, in loco quo
sepultus dicitur, interdum habitasse eam credimus:
quatenus piis pasceretur internus amor obtutibus.
Sic namque locus medius est hinc inde constitutus,
ut adire posset ascensionis ejus vestigia, et locum