PL 30, col. 150
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
tuae cura officiique reverentia, servum servis esse
te convenit: atque ita Israel in omnibus perdocere:
ut quicumque te audiunt, conversatione tua magis,
quam sermone proficiant. Sic enim scriptum est: In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt
[(Col. IV, 1)]
.
Non te extollat salutatio plurimorum. Munera divitum
et obsequia te non vincant: quia munera, ut
scriptum est, excaecant oculos judicum. Nec plus sit
apud te matrona nobilis et dives, quam professa pauper
atque mendica, aut vidua maritali auxilio destituta,
aequalis ei, quae habet virum potentem in saeculo,
videatur. Alienum te a personis omnium reddendum
judica; ac propter injustitiam in judicio
pauperem non defendas, nec propter gratiam diviti
indecenter assistas. Aut si hoc non potes facere, cognitionem
respue causarum. Sola esto tibi lectione
et oratione contentus. Neminem enim, ut scriptum
est, diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat,
ac nullum laedit [(Eccl. IV, 13)] . Ista si feceris,
Deo utilis in omnibus comprobatus, perfectum sacerdotium
[ Al. tacet sacerdotium] in te retentabis. Expelle
de templo Christi, oves et boves et columbas
vendentes, et nummulariorum everte mensas; quia
domus Patris nostri, domus negotiationis esse non
debet, sed orationis. Et quod judicio Dei projicitur,
desiderari propter damnationis sententiam non oportet,
ne reprobi inveniamur in Christo. Sicque fiet ut
in veritate consistens, septiformis Ecclesiae sacramentum
nosse merearis, quod in omnipotentia Dei
cum sua veneratione consistit, id est, in Patre, et
in Filio, et in Spiritu sancto, in archangelis, in angelis,
in sapientia, in hominibus. Quae omnia si diligenter
aspicias, totius in his dispositionibus Ecclesiae
catholicae fundamenta cognosces. Et per hos
gradus, si universa observaveris quae scripta sunt,
Deus erit in memoria tua, et tu in domum tuam reverteris.
I.
De primo gradu Ecclesiae, qui Fossariorum ordo
est. Primus igitur in clericis fossariorum ordo est:
qui in similitudinem Tobiae sancti, sepelire mortuos
admonentur, ut exhibentes visibilium rerum curam,
ad invisibilium festinent: et resurrectionem
carnis credentes in Domino, totum quod faciunt,
Deo se praestare, non mortuis cognoscant. Tales
ergo fossarios esse Ecclesiae convenit, qualis Tobias
propheta fuit: ejus fidei, ejus sanctitatis, ejus scientiae
atque virtutis. Non ergo putes parvum esse officium
fossariorum, aut sicut caeteri sacerdotes in famulis
Dei despicias sacramentum, ac plus diversorum
servis deferas vel amicis, quam Christi in
templo, cum preces fundis, cujus membra veneraris,
cum omnibus participare te convenit, non solum
in altari, sed et domi, cum omnibus esse convivam,
atque inter domesticos parietes simpliciter
residere. Si amas Tobiam prophetam, et si ejus
imitaris exemplum, si imples quod scriptum est: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet
[(Matth. X, 41)]
: cave ne huic officio
per superbiam tuam aliqua irrogetur injuria,