PL 30, col. 167

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

sed quia bona non fecerunt, condemnantur, et
aeternae gehennae incendiis addicuntur. Nec quia quae
prohibita erant, admiserunt: sed quia quae praecepta
erant, noluerunt implere. Unde advertendum
est quam spem habere possint, qui adhuc aliquid eorum
faciunt quae prohibentur: cum etiam illi aeterni
ignis rei sunt, qui non fecerunt quae jubentur. Nolo
enim in hoc tibi blandiaris, si aliqua non feceris,
cum scriptum sit: Qui universam legem servaverit,
offenderit autem in uno, factus est omnium reus [(Jac. VIII, 10)]
.
Adam enim semel peccavit, et mortuus
est: et tu te vivere posse existimas, illud saepe
committens, quod aliud cum semel perpetrasset,
occidit? An grande illum commisisse crimen putas:
unde merito poena damnatus sit acriori? Videamus

ergo quid fecerit contra mandatum: de fructu arboris
edit. Quid ergo? propter arboris fructum Deus
hominem morte mulctavit? Non propter arboris
fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo
non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione
mandati. Et qui dixit Adae, ut de fructu arboris non
ederet: ipse tibi praecepit, ut non maledicas, non
mentiaris, non detrahas, nec detrahentes auscultes,
ut omnino non jures, non concupiscas, non invideas,
non sis tepidus, non sis avarus: ut nulli malum pro
malo reddas: ut inimicos tuos diligas: ut pro maledicentibus
et persecutoribus ores: ut percutienti
maxillam, alteram praebeas: ut in judicio saeculari
non litiges: ut si quis tua voluerit auferre, gratanter
dimittas: ut nec iracundiae, nec zeli, nec livoris

malum intra pectus admittas: ut crimen avaritiae
fugias. Ut omnis jactantiae ac superbiae malum caveas,
ut humilis et mitis Christi exemplo vivas: malorum
consortia intantum devitans, ut cum fornicatoribus
atque avaris, aut maledicentibus, aut invidis,
aut obtrectatoribus, aut ebriosis, aut rapacibus
cibum non capias. Quem si in aliquo contempseris,
si pepercit Adae, parcet et tibi. Immo illi magis parcendum
fuerat, qui novellus erat adhuc et rudis, et
nullius ante peccantis et propter peccatum suum
morientis retrahebatur exemplo. Tibi vero post
tanta documenta, post legem, post prophetas, post
Evangelia, post apostolos, si delinquere volueris,
quomodo indulgeri possit, ignoro.
VII.
An tibi de virginitatis praerogativa blandiris?

Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec
integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo
quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est. Non
negamus in praesenti tempore remedium poenitentiae:
sed hortamur magis praemium sperare debere,
quam veniam. Turpe est enim illis delicti indulgentiam
postulare, quae palmam virginitatis exspectant:
et illicitum aliquid incurrere, quae se etiam a licitis
castraverunt. Licitum quippe est matrimonii consortium
inire: et ut laudandae sunt, quae propter
Christi amorem et coelestis regni gloriam, copulam
contempserunt nuptiarum: ita damnandae non sunt,
quae propter incontinentiae voluptatem, nondum Deo
devotae, remedio apostolico abutuntur. Ergo, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.