PL 30, col. 169

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

debere testatur: quia non proderit sanctificatio
caeterorum membrorum, si inveniatur in uno
corruptio. Et jam non erit sancta corpore, quod ex
omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione
polluta. Sed ut quod dico, manifestius
et lucidius fiat: esto sit omnium membrorum purgata
sanctificatione, et lingua tantummodo peccet,
qua aut blasphemet, aut testimonium falsum dicat,
numquid liberabunt omnia membra unum? an propter
unum judicabuntur et caetera? Ergo si sine
aliorum membrorum sanctificatione pudicitia nihil
proderit, cum in uno sit vitium, quanto magis si diversorum
flagitio peccatorum omnia corrumpantur,
unius nihil proderit integritas?
VIII.
Unde quaeso te, virgo, ne in sola tibi pudicitia

blandiaris, neque in unius membri integritate
confidas: sed secundum Apostolum, totius conserva
corporis castitatem. Munda ab omnibus inquinamentis
caput: quia crimen est, illud post chrismatis
sanctificationem, aut croci, aut alterius cujuslibet
pigmenti fuco, vel pulvere sordidari: aut auro, aut
gemmis, vel cujuscumque terrenae creaturae specie
comi, quod jam coelestis ornatus splendore refulget.
Grandis quippe est divinitati contumelia, mundani
et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut
humana, non divina opera erubescat, et illam confusionem
recipiat, quae non peccatum, sed gratiam
Dei parit, Scriptura divina dicente: Est confusio adducens
peccatum, et est confusio adducens Dei gratiam [(Eccl. IV, 25)]
.
Munda collum, ut non aurea reticula

capillus portet, et suspensa monilia, sed potius illa
ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit: Misericordia et veritas non deficient a te
[(Prov. III, 3,
sec. LXX)]
. Suspende autem illas in corde velut in
collo tuo. Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia
retrahis, et ab omni intuitu pauperum
numquam avertis, et ab omnibus fucis liberos, ad
ea quae Dei sunt facta custodias. Munda linguam a
mendacio: quia os quod mentitur, occidit animam.
Munda eam a detractione, juramento, ac perjurio.
Nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a juramento
quam a perjurio linguam dixi debere mundari:
quia tunc perjurium facilius fugies, si in toto
non jures: ut impleatur in te illa sententia: Cohibe
linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum
[(Psalm. XXXIII, 14)] .
Et memor esto, dicente
Apostolo: Benedicite et nolite maledicere [(Rom. XII,
14)]
. Sed et illius crebrius recordare: Videte ne quis
alicui malum pro malo reddat, neque maledictum pro
maledicto. Sed econtrario benedicentes: quia in hoc
vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis [(I Thess. V, 15)]
.
Et illud: Si quis autem in verbo non
offendit fratrem, hic perfectus est. Nefas est enim ut
labia illa, quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis,
et laudas, alicujus polluantur sorde peccati.
Nescio qua conscientia et lingua quis Dominum rogat,
qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit.
Labia sancta exaudit Dominus: et ipsis annuit cito
precibus, quas lingua immaculata pronuntiat. Munda

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.