PL 30, col. 172

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

auro, aut margaritis, aut veste pretiosa, sed
quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam
conversationem [(I Tim. II, 9)]
. Sed forsitan dicas, cur
haec iidem apostoli virginibus non jusserunt? Quia
non necessarium judicabant: ne talis virginibus
commonitio potius injuria, quam emendatio videretur.
Sed nec eas umquam tantae temeritatis fore crediderunt,
ut ne nuptis quidem concessa carnalia ornamenta
et terrena praesumerent.
XI.
Revera ornare se et componere virgo debet.
Nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita
et ornata processerit? Ornetur plane, sed interioribus
ornamentis; spiritualiter, non corporaliter
componatur: quia Dominus non corporis, sed animae
decorem in illa desiderat. Ergo et tu quaecumque

animam tuam diligi et habitari a Christo concupiscis:
omni eam diligentia compone, et spiritualibus indumentis
exorna. Nihil in ea indecorum, nihil foedum
appareat. Resplendeat auro justitiae, et gemmis
refulgeat sanctitatis, ac pretiosissima pudicitiae margarita
coruscet, et pietatis tunica vestiatur. Pro
bysso et serico, castitatis et misericordiae tunica vestiatur
et induatur, secundum quod scriptum est: Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera
misericordiae, humilitatem,
etc. [(Col. III, 12)] . Non decorem
cerussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae
simplicitatisque candorem habeat. Roseum
verecundiae colorem, et pudorem ruboris, pudorisque
possideat, coelestis abluatur nitro doctrinae, et
lavamentis spiritualibus emundetur. Nulla in ea malitiae,

nulla delicti macula relinquatur: et ne quando
malo redoleat odore peccati, unguento suavissimo
sapientiae et scientiae perfruatur. Hujusmodi Deus
quaerit ornamentum, et animam taliter compositam
concupiscit.
XII.
Memento te esse filiam, secundum quod ait: Audi, filia, et vide.
Sed et tu ipsa quotiescumque
Deum patrem nominas, te Dei filiam esse testaris.
Ergo si filia Dei es, vide ne quid eorum facias, quae
Deo patri incongrua sint, sed age omnia quasi filia
Dei. Cognosce quomodo hujus saeculi filiae nobilium
se gerant quibus assuescant moribus, quibusve se
disciplinis instituant. Tanta in quibusdam est verecundia,
tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum
hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant,

et ne quam honestis parentibus suis per
lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi
quodammodo inter homines consuetudinis fecere
naturam. Et tu originem tuam respice, genus intuere,
gloriam nobilitatis adverte: ac non hominis
tantum esse, sed Dei filiam, et divinae nativitatis
nobilitatis decoratam. Ita te exhibe, ut in te coelestis
nativitas appareat, et ut divina ingenuitas clarescat:
sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, et
stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus,
et verae pudicitiae habitus, sermo semper
modestus, et suo in tempore proferendus: ut qui te
viderit, admiretur, et dicat: Quae est haec nova inter
homines gravitas? Quae pudoris verecundia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.