PL 30, col. 174

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

in minoribus praeferant, quos sibi in majoribus pares
esse sentiunt? et quasi infra se positos in terra
existiment. quos sibi in coelestibus aequales crediderunt?
Tu autem quae Christi, non saeculi virgo es,
omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut omne quod
in futuro promittitur consequaris. Contentionum verba
et animositatis causas evita. Discordiarum quoque
et litium occasiones subterfuge. Nam si, juxta Apostoli
doctrinam, servum Dei litigare non decet [(II Tim. II, 24)] ,
quanto magis ancillam Dei non expedit?
Cujus quo verecundior est sexus, animus debet
esse modestior.
XIV.
Linguam a maliloquio cohibe: et ori tuo
legis frenos impone: ut tunc si forte loquaris,
quando tacere peccatum sit, caveas ne quid quod

in reprehensionem veniat, dicas: Lapis emissus est
sermo prolatus. Quapropter diu antequam proferatur,
cogitandus est. Beata quippe labia sunt, quae
numquam quod revocare velint, emittunt. Pudicae
mentis debet etiam sermo esse pudicus, qui aedificet
semper magis, quam aliquem destruat audientem,
secundum hoc quod Apostolus praecipit, dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si
quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam
audientibus
[(Ephes. IV, 29)]
. Pretiosa Deo lingua est,
quae non nisi in divinis rebus novit verba construere:
et sanctum est os, unde coelestia semper eloquia
proferuntur. Absentium obtrectatores, quasi malignos
Scripturae auctoritate deterre. Quia etiam hoc
inter perfecti virtutes hominis Propheta commemorat.

Si ante conspectum justi malignus ad nihilum
deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit,
non licet tibi alterius vituperationem patienter
audire, qui nec ab aliis optas recipi tuam.
Injustum quippe est, quidquid contra Christi Evangelium
venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum
est, patiaris inferri. Linguam semper tuam de
bonis loqui assuesce, et auditum tuum magis ad bonorum
laudem, quam ad malorum vituperationem
accommoda. Vide ut omnia quaecumque bene facis,
propter Deum facias, sciens ejus rei tantum te a Domino
recepturam esse mercedem, quam ejus timoris
et amoris causa perfeceris. Sancta magis esse
quam videri stude, quia nihil prodest aestimari quod
non sis: et duplicis peccati reatus est, non habere

quod creditur, et quod non habeas, simulare.
XV.
In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius
viduae memor, quae non discedebat de Templo,
Deo serviens jejuniis et orationibus die ac nocte. Et
si vidua quidem Judaea talis erat, qualem nunc virginem
decet esse Christi? Divinae magis lectionis convivium
dilige, spiritualibus te satiari dapibus concupisce.
Illos potius require cibos, quibus anima magis
quam corpus reficiatur. Carnis et vini species, quasi
caloris fomenta, et libidinis incitamenta fuge. Et
tunc si forte vino uteris exiguo, cum stomachi dolore
nimio corporis compellit infirmitas, iracundiam
vince, animositatem cohibe. Quidquid illud est, quod
post factam poenitentiam ruborem ingerit proximo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.