PL 30, col. 31
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
jubentur, aut jubentis minus digna persona est.
Quid tergiversamur incassum, et praecipienti opponimus
naturae fragilitatem? Nemo magis novit mensuram
virium nostrarum, quam qui ipsas vires nobis
dedit. Nec quisquam melius quantum possimus
intelligit, quam qui ipsam virtutem nobis nostri
[ Al. tacet nostri] posse donavit. Nec impossibile
aliquid voluit [ Al. potuit] imperare, qui justus est;
nec damnaturus hominem fuit, pro eo quod vitare
non potuit, qui pius est.
CAP. XVII.--Sequitur: Ut sitis irreprehensibiles
et simplices ad omnem morum perfectionem. Unum
hoc sufficere verbum potest, quod etiam in episcopo
eligendo Deus quaeri jubet. Quam enim circumspecta
vita est, quam sancta est, quae nihil reprehensionis
incurrit! Quis autem sanctior potest esse,
quam qui, verae simplicitatis virtutem tenens, numquam
aliud corde promittit, aliud ore vultuque mentitur. Sicut filii Dei immaculati.
Non est exhortatio
vehementior, quam qua nos Scriptura divina filios
Dei vocat. Quis enim non erubescat, et metuat
tanto patre agere aliquid indignum, ut qui dicitur
Dei filius, ipse efficiatur vitii servus? Et idcirco adjungit, Ut simus immaculati.
Neque enim [ Al. etiam]
convenit in filiis Dei, quia ipse est fons justitiae,
peccati maculam reperiri. In medio nationis pravae,
et perversae, hoc est dicere: Quamvis infinita vos
cingat peccantium multitudo, et innumera sint
exempla vitiorum: vos tamen ita coelestis nativitatis
memores esse debetis, ut inter malos viventes,
omne malum vincatis. Inter quos lucetis, ait, sicut
luminaria in hoc mundo. Et rursum in Evangelio
legimus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris
eorum [(Matt. XIII)]
. Comparatur vita praemio, ut qui
in futuro solis fulgore donandi sunt, hic jam simili
justitiae claritate resplendeant, et infidelium caecitatem,
operibus sanctitatis illuminent. Huic loco ille
sensus aptandus est, quem ad Corinthios idem Apostolus
disserens, ait: Alia claritas solis, alia claritas
lunae, alia claritas stellarum. Stella autem a stella
differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum [(I Cor.
XV, 41, 42)]
. Dispares sunt in regno coelorum per singulorum
merita mansiones. Diversitas enim operum,
diversitatem facit praemiorum: quantumque aliquis hic
in sanctitate fulserit, tantum ibi fulgebit in honore.
Nunc ergo ad omnem morum perfectionem mentis
aciem intende, et ad coeleste praemium coelestem vitam
para. Resplendeat omnibus clarissimi in modum sideris
sanctitas virginis: et futuri praemii magnitudinem,
de novitate conversationis ostendat. Tibi facilior
in bonis cursus est, quam malorum animi consuetudo
non retinet. Nec timemus ne te a virtutibus
vitia retardent, et maligna diaboli semina Christi
frugem necent. Nam si etiam illi qui longo peccandi
usu, bonum quodammodo obruere naturae, instaurari
per poenitentiam possunt: et mutata voluntate vivendi,
consuetudinem consuetudine exstinguere, ac
optimi quique [ Al. quoque] de pessimis fieri: quanto
magis tu potes illa superare a quibus superata non