PL 30, col. 313
Homilia ad monachos (Auctor incertus), J. P. Migne
doctores, qui speciem conversationis suae multo
tempore didicerunt, qui omnium fuerunt minimi, ut
primi omnium fierent. Quos nec esuries, nec saturitas
aliquando superavit, qui paupertate laetantur,
quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina
virtutum est. Religiosus inter mulieres habitare non
debet, ne die videat, quod nocte cogitet. Monachi
sit vigil sensus, ne vanis cogitationibus pateat.
Amet scientiam Scripturarum, et carnis vitia non
amabit. Monachus vivat in monasterio sub unius
disciplina patris, consortioque multorum, ut ab alio
discat humilitatem, ab alio patientiam. Unus enim
silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat
quod vult: comedat quod jubetur: habeat quantum
acceperit: operis sui pensa persolvat. Subjiciatur
cui non vult. Lassus ad stratum veniat, ambulansque
dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur.
Passus injuriam taceat. Praepositum monasterii
timeat, ut Dominum, diligat ut parentem,
credat sibi hoc esse salutare quidquid ille praeceperit,
nec de majoris sententia judicet, cujus officium
est obedire et implere quae jussa sunt. Dicente
Moyse: Audi, Israel, et tace. Quidam profitentur se
renuntiare saeculum vestimentis dumtaxat, et vocis
professione, non rebus: qui nihil de pristina conversatione
mutantes, res familiares magis augent,
quam minuant. Eadem ministeria servorum, idem
apparatus convivii, et inter turbas, et examina ministrorum
nomina sibi vindicant solitarii. Plerique
monachi artibus et negotiationibus pristinis carere
non possunt, non victum et vestitum, quod Apostolus
praecepit, sed majora quam saeculi homines
emolumenta sectantes, sub religionis titulo exercent
injusta commercia, et plenis sacculis moriuntur
divites, qui quasi pauperes vixerant. Qui proficere
studet, non consideret quid mali alii faciant,
sed quid boni ille facere debeat. Si in monasterio
vivens clericus esse desideras, ita te exhibe, ut vitae
meritum consequaris. Id est, ut adolescentiam tuam
nulla libidinis sorde commacules, ut ad altare Domini,
quasi de thalamo virgo procedas, et habens
deforis bonum testimonium, feminaeque nomen tuum
noverint, vultum nesciant. Multo tempore disce
quod doceas, nec credas laudatoribus tuis, immo in
risoribus aurem ne libenter accommodes. Ita viri
sancti ad supernae vocationis palmam spontanea
devotione festinant, quomodo potentes equi ad cursum
vincti, auriga desuper innitente, servent, non
exspectantes flagella verberum, sed ad vocis hortamenta
ferventes. Non appetas majora viribus tuis,
quia melior est in humilioribus tuto pergere, quam
pendulo gradu in sublimioribus fluctuare. Laetatur
Deus quando conversi divites res suas pauperibus
tribuunt, quando ardentes gemmae, quibus antea
collum et facies tegebatur, egentium ventres saturant.
Quando vestes sericae, et aurum in fila lentescens
in mollia lanarum vestimenta mutatur, quibus
repellatur frigus, non quibus nititur ambitio: quando
deliciarum supellectilem virtus insumit, quando