PL 30, col. 40
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
praesume victoriam. Haec enim si tu omnia instrumenta
possideas, secura procedes ad praelium spirituale,
nec pavebis diabolum cum toto exercitu
suo. Cadent enim a latere tuo mille, et decem millia
a dextris tuis: ad te autem non appropinquabunt [(Psal. XCI, 7)]
.
Beatus quoque Jacobus ille Christi
miles emeritus non minor nobis auctoritate de hoc
bello victoriam pollicetur: Subditi, inquit, estote
Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis [(Jac.
IV, 7)]
. Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo,
si utique simus subditi Deo, ejusque faciendo
voluntatem, ut divinam etiam mereamur gratiam:
et facilius nequam spiritui, auxilio sancti Spiritus
resistamus. Neque vero aperta contra nos pugnat
acie, nec publica nobiscum fronte congreditur, sed
dolo vincit ac fraude, nostraque contra nos utitur
voluntate. De consensu nostro adversarius vires
[ Al. de consensu adversariorum vires] accipit,
nostroque nos, ut dici solet, jugulat gladio. Infirmus
hostis est qui non potest vincere nisi volentem.
Procul a nobis desperatio, procul omnis ab animo
recedat pavor adversariorum. Non adjuvemus, sed
vincamus adversarios. Dant illi quidem consilium,
sed nostrum est vel eligere, vel respuere quod suggerunt.
Non enim cogendo, sed suadendo nocent.
Non extorquent a nobis consensum, sed expetunt.
Unde etiam Ananiae dicitur: Quare tentavit cor tuum
Satanas mentiri te Spiritui sancto [(Actor. V, 3)]
?
Quod utique illi Apostolus numquam imputaret, si
id absque ipsius voluntate diabolus fecisset. Ipsa
etiam Eva ideo [ Al. jam] condemnatur a Domino [(Gen. II)] :
quia ab eo quem poterat superare, superata
est. Nec enim meruisset a Domino, injustitiae
puniri quae victa est, nisi vincere ipsa potuisset.
CAP. XXVI.--Hujus nequissimi hostis est illa vel
prima calliditas, et ars doli plena, fatigare cogitationibus
rudes animas: et novellis in proposito
mentibus de ipsa interdum conversatione afferre
moerorem: ut facile ab hujus rei profectu deterreatur
animus, cujus initia amara cognoverit. Itaque
solet tam sordidas nonnumquam et impias cogitationes
inserere menti, ut qui tentatur, dum suum
illud putat esse quod cogitat, deteriorem se per
spiritum immundum proposito suo arbitretur effectum;
multoque puriorem animam habuisse se
credat, cum adhuc res saeculi amaret. Vult enim
his, quibus invidet callidissimus inimicus horrorem
propositi ex desperatione facere sanctitatis, ut eos,
obsidente tristitia, et si a proposito non revocat,
certe retineat a profectu. Propter quod maxime
sanctarum tibi Scripturarum studium diligendum
est: illuminanda divinis eloquiis anima: et coruscante
Dei verbo, diaboli repellendae sunt tenebrae.
Cito enim fugit ille ab ea anima, quam sermo divinus
illuminat, quae coelestibus semper cogitationibus
occupatur, in qua assiduum est Dei verbum,
cujus vim nequam spiritus non potest ferre. Et idcirco
beatus illud Apostolus spiritalis belli inter
caetera instrumenta gladio comparavit [(Ephes. V, 17)] .