PL 30, col. 45

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

haec [ Al. hoc] anima rursus evigilet. Etenim nullus
labor durus: nullum tempus longum videri debet,
quo gloria [ Al. dona] aeternitatis acquiritur.
[MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Gaudeo in me notum hactenus nemini subsequentis
Auctorem Epistolae deprehendisse: quod enim false
tribuatur Hieronymo, palam est, et stylus ipse clamat
ab Hieronymiano dissidens immane quantum. Accepi
autem a Gennadio, quis ille fuerit; nec sane infimi
subsellii scriptor, sed magni Augustini discipulus repertus
est. Eurropius presbyter (ait ille Lib. de Viris
illustribus, cap. XLIX)] scripsit ad duas sorores, ancillas
Christi, quae ob devotionem pudicitiae, et amorem
religionis exhaeredatae sunt a parentibus, Epistolas
duas, in modum librorum consolatorias eleganta
et aperto sermone, non solum ratione, sed
etiam testimoniis Scripturarum munitas. Hujus nimirum
est titulus, Ad Geruntii filias de contemnenda

haereditate. In textu, Si, inquit, causa offensionis
est Christus, amplexandum est impii patris Elogium,
non dolendum, ne recedamus a Christo, cui nos
illa Exhaeredatio commendat. Et inferius, Noluit
vobiscum Geruntius in coelestibus habere partem:
cur vos partem ex censu ejus desideratis? Denique,
Vobis, filiae, exhaeredatio illa futurae haereditatis in
coelestibus fecit augmentum, et caetera his puria,
quae ex universo contextu intelliges. Consonat quoque
temporis, in quod Eutropius ille confertur, nota:
siquidem Paulinum (utique Nolanum, qui Senatum,
honores et divitias reliquit) nobilissimo in ejusmodi
rebus contemnendis exemplo, ait: Nuper cum sua
matrefamilias praeivisse. Hic vero Paulinus a saeculi
rebus se penitus demum expediit circa annum 595, ut
si adeo velis hanc Epistolam post alios pl. m. decem,
sive ad V saeculi initium referre, proxime ad veritatem
accesseris. Porro autem apprime Christiana, et quae
S. Augustini auditorem deceat, doctrina ejus est:

eoque se magis probat, quod S. Paulinum tantopere
laudat. Non igitur audiendus Bellarminus, cui visus
est Auctor Pelagianorum veneno imbutus, sentire,
quod non liceat Christiano divitias possidere: neque
enim aliquid ex hac etiam est parte ex his, quae de usu
divitiarum edisserit, quod non acceptum ex magistri
sui Augustini Epistola ad Hilarium Syracusanum videatur,
et ab illa haereticorum insania non longe absit.
EPISTOLA II. AD GERUNTII FILIAS. De contemnenda haereditate.
I.
Cuncti mei sensus affectu vobis vacant, etsi
interim loco segregor: nam et videre vos mihi videor
et audire: tam me occupatum habet vestra
dilectio. Quod si vos invicem faciatis, cum illud
impossibile sit fieri per carnem, possibile redditur
ex spiritu, ut fiat duorum hominum corpus unum.

Nam ut probem etiam vestra mecum vigilare colloquia,
accipite quid de haereditate, quod suggessistis
cogitanti altius videatur, quoniam me etiam in
carnalium arbitrium per spiritualia delegistis. Possem
quidem dicere: Quis me constituit judicem, aut
divisorem inter vos [(Luc. XII, 14)]
? si non infideles
processisset ista sententia. Judaeorum enim incredulitas
hac Domini responsione repercutitur, non
seritur. Nam ipsi aliquando Judaei in ipso Moyse
visitationem illam Domini non videntes qua Aegyptium
fratris liberator occiderat: sequentique die
fratrum discordias rixasque volens sedare, ausi sunt
dicere: Quis te constituit principem, aut judicem super
nos [(Exod. II, 14)]
? Ac proinde suo illis Dominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.