PL 30, col. 564

Expositio Evangeliorum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

et alii a regno Dei disturbent. Per vermes ostendit
sero poenitentes, semper comedit illum in poena,
quia dum spatium habuit non emendavit. Omnis
igne salietur: per ignem accensio Spiritus sancti intelligitur,
quia sicut omnis caro periit sine sale, ita
et omnis homo sine scientia verbi Dei infatuetur. Habete salem in vobis,
id est, habete sapientiam Dei
in vobis. Veniunt in finibus Judae, ostendit in futurum
reversuros ad fidem Christi Judaeos.
Ultra Jordanem, id est, ad gratiam baptismi. Sinite
parvulos venire ad me, hic parvuli tenent figuram
gentium: discipuli qui prohibebant, figuram
tenent Judaeorum. Camelos per foramen acus non
posse transire, nisi depositis oneribus: sic et Judaei,
nisi deposito onere peccatorum, sive divitiis, non possunt

intrare in regnum Dei. Quid relinquit Petrus
qui dixit, Nos omnia relinquimus? ostendit quia
multum relinquit homo, qui semetipsum postponit. Praecedat eos,
id est, praecedat oves suas exemplis:
per calicem, ostendit passionem; per baptismum,
mortificationem, sive dormitationem Ecclesiae. Sicut
Adam per tria peccavit, id est, concupivit, praevaricavit,
superbe egit: ita et Christus tres dies fuit in
sepulcro: similiter et proinde ter mergitur homo
sub unda baptismi: unde ait Apostolus: Consepulti
enim sumus cum Christo per baptismum; in morte
enim ipsius baptizati sumus. Qui voluerit in vobis primus
esse, erit omnium servus: hic ostendit doctores
Ecclesiae: caecus tenet figuram gentium. Sedebat
juxta viam, id est, juxta fidem.
Clamabat ad Jesum, Miserere mei. Moralis sensus:
cum incumbimus in oratione, tunc turba, fantasma,
mentes fidelium increpant, ut taceant, dum volunt
nos excludere ab oratione perseverantibus nobis. Tunc Jesus stans,
secus nos: stare enim divinitatis
est, transire vero humanitatis est: praecepit illos vocare,
id est, per praedicationem apostolorum: vocat
gentes ad fidem. Projecit vestimenta sua, id est, pristinam
conversationem suam: exsiliens, id est, de
ignorantia ad scientiam, de infidelitate ad fidem. Invenietis pullum alligatum,
ostendit gentes alligatas,
cum culpa peccatorum: super quem nemo sedit, id
est, ubi nullus doctor praedicavit: Solvite, et adducite
ad me, id est, per praedicationem adducite ad
fidem.
Vidit arborem fici, ostendit quia longe erat fides
Judaeorum a Christo. Non erat tempus ficorum, id
est, non erat tempus Judaeorum, ut crederent, quod
se indigne judicaverunt regnum. Non sinebat vas
transferre per templum, id est, corda fidelium. Non
vult Christus aliud fieri opus, vel transire nisi quod
sanctum est: tradi eam colonis, id est, custodire Legem: torcular,
hoc est templum Salomonis; aliter
ostendit martyrium. Venit ad synagogam, synagoga

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.