PL 30, col. 647
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
Qui factus est ei ex semine David. Factus per Spiritum
sanctum.
Secundum carnem. Addendo secundum carnem,
et Photinum excludit, et Arium. Si enim secundum
carnem factus est, secundum Verbi utique substantiam
factus non est.
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Dicendo
in virtute, ostendit non solitum humanae
naturae esse conceptum, sed absque virili semine ex
virgine procreatum. Inferendo autem:
Secundum Spiritum sanctificationis. Ostendit creatorem
suum Spiritum sanctum. Item ut sit in omnibus
ipse primatum tenens, secundum Spiritum
sanctificationis praedestinatus, ut prior omnibus incorruptibilitatis
virtute surgeret, et viam resurrectionis
Dei filiis aperiret. De quibus ipse dicit:
Quia filii Dei, cum sint filii resurrectionis.
Ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini
nostri. Non omnium resurgentium, sed ad Christum
pertinentium, in ipso Christo resurrectionis
forma est.
Per quem accepimus gratiam et apostolatum. Gratiam
in baptismo: apostolatum, quando a Spiritu
sancto directus est. Apostolus enim Graece, Latine missus
dicitur. Item recto ordine, accepta gratia,
honorem apostolatus meruisse se dicit.
Ad obediendum fidei. Ostendit Evangelii gratiam
obedientibus praedicandam.
In omnibus gentibus. Apostolatum accepit, ut jam
non Legi, sed fidei obedirent.
Pro nomine ejus. Vice nominis ejus fungimur ut
ipse ait: sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Et
iterum: Qui vos recipit, me recipit.
In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Et in vobis,
id est, Romanis apostolatum accepimus.
Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei. Hoc est omnibus
credentibus, quos aequaliter diligit Deus sine
acceptione personae, Judaei, vel Graeci.
Vocatis sanctis. Sanctis vocatione Dei, non meritis
facti. Item idcirco dicit, sanctis, quoniam gratiam
Spiritus sancti habentibus praedicabat.
Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro
Jesu Christo. Talis est ubique salutatio ejus, ut et
commemoret in nobis beneficia Dei, et optet in nobis
integra permanere: quia et gratia nobis peccata
dimissa sunt, et reconciliati sumus Deo per mortem
filii ejus. Commonet etiam pacificos esse debere,
unam eamdemque gratiam consecutos.
Primum quidem gratias ago Deo meo. Natura, Deus
omnium est: merito et voluntate, paucorum, ut
Deus Abraham: secundum quod hic suum nominat
Deum.
Per Jesum Christum pro omnibus vobis. Hoc est,
non pro Judaeis solis.
Quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Ostendit quomodo Romanorum fides omnibus Ecclesiis
cognita sit. Vel certe, quod eadem fides, quam
Romani tenent, in universo mundo ab apostolis
praedicetur. Item prudenter laudat, ut provocet ad