PL 30, col. 655

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

In omnem animam hominis operantis malum: Judaei
primum et Graeci. Animae poenam Apostolus
comminatur, propter haereticos, qui solam carnem
delinquere dicunt: et animam negant posse peccare.
Sive anima pro toto homine dicitur: Sicut in
Genesi: Jacob cum septuaginta animabus Aegyptum
introisse refertur.
Gloria autem, honor, et pax omni operanti bonum. Gloria contra iram, honor contra indignationem.
Et quod supra incorruptionem, hic pacem appellat.
Judaeo primum et Graeco. Quod supra animam, hic
hominem inominavit. Primum autem pro quidem
ponit. Sive primum credulitatis tempore, non honore.
Non enim est personarum acceptio apud Deum.
Ergo nec gentes sibi de ignorantia falsa, nec Judaei
de legis circumcisione, et privilegio blandiantur.
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege
peribunt. Et quicumque in lege peccaverunt, per legem
judicabuntur. Sine lege naturae: hoc loco, peribunt
et judicabuntur, unum voluit intelligi, quia et
qui perit, per Dei judicium perit, et qui judicatur,
peccator perit: sicut scriptum est, quia peccatores
peribunt. Nam et similes illos facit dicendo: Non
auditores tantum legis justos esse, sed factores. Et
paulo inferius dicit gentes in die Domini judicandas.
Quis enim dubitat, tam sub lege positos quam
sine lege degentes, nisi Christum crediderint, perituros?
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum,

sed factores legis justificabuntur. Reddit rationem,
quare non sint gentibus meliores. Unde et nobis timendum
est, ne audientes legem, et non facientes,
cum gentibus pereamus: sicut ipse alibi dicit: Ne
cum hoc mundo damnemur.
Cum enim gentes, quae legem non habent. Ne quis
forte diceret: Legem non habent: ad quam formam
poterunt judicari?
Naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt. Sive de his
dicit, qui naturaliter justi fuerunt ante legem, sive
qui etiam nunc boni aliquid operantur.
Ejusmodi legem non habentes, ipsi sunt lex. Ostendit
illos non esse sine lege, ut et gentes inexcusabiles
faciat, et Judaeis de proprietate gloriam tollat.
Quid ostendunt opus legis scriptum in cordibus

suis: testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Natura agit legem in corde per conscientiae testimonium:
sive conscientia testatur legem habere timendo,
dum peccat, et victis gratulando peccatis,
etiam si nullum hominum vereatur ipse, qui peccat.
Et inter se invicem cogitationum accusantium, aut
etiam defendentium in die cum judicabit Deus occulta
hominum. Dicit altercationes cogitationum esse,
cum quid faciendum, vel non faciendum diutina deliberatione
decernimus, et secundum hoc nos in die
Domini judicandos: quia bonum malumve non ignorasse,
probamur. Sive conscientia, et cogitationes
nostrae erunt in die judicii ante oculos nostros, tamquam
quaedam historiae cognoscendae: aut ipsae nos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.