PL 30, col. 671

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

unius delicto Adae, omnes homines condemnare?
cum nec unius Christi justitia, omnes homines justificati
sunt? Omnes autem dicens, non generaliter
dicit, sed uniuscujusque partis significat multitudinem.
Alioquin inveniuntur omnes homines justificati
in Christo, sicut et in Adam condemnati: et
non erit ultra, qui puniatur.
Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi: ita et per unius obedientiam
justi constituentur multi. Sicut exemplo inobedientiae
Adae, peccaverunt multi. Grande enim crimen
inobedientiae est, quod tantos occidit.
Lex autem subintravit: ut abundaret delictum. Quia
naturalem legem habentes Hebraei et scribae acceperunt,
propterea dicit, subintravit. Ipsi enim ad majorem

mercedem accipientes legem, per suam negligentiam
non custodientes, in majus ceciderunt
delictum, ne dicerent, sed nobis lex peccatum dimisit:
non, inquit, venit dimittere, sed demonstrare
delicta. Et dum scienter peccatur, coepit abundare
delictum: quasi si diceret: ut video, lex peccatum
non abstulit, sed adjecit: non tamen suo vitio, sed
illorum; subintravit, hoc est, subito intravit, et ita
contingit ut abundaret delictum.
Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et
gratia. Sicut ait Salvator: Cui plus dimittitur, amplius
diligit. Manifestata est enim quantitas peccati,
ut sciretur gratiae magnitudo, et redderemus competens
debitum charitatis.
Ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia

regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum
Christum Dominum nostrum. Sicut abundanter confirmatum
est regnum peccati, per contemptum legis:
ita et regnum gratiae confirmetur, per multorum
remissionem peccatorum, et indesinentem deinceps
justitiae actionem.
CAPUT VI.
Quid ergo dicemus? Manebimus in peccato: ut gratia
abundet? Absit. Qui enim mortui sumus peccato. Ne non intelligentes dicerent: Si gratia crescit in
magnitudine delictorum, peccare debemus, ut possit
magis ac magis gratia abundare. Absit. Ego de illis
dico, quos ita fides invenit, non de nobis, qui jam
mortui sumus peccato, ut gratia viveremus.
Quomodo adhuc vivemus in illo? Vult tam firmum

esse baptizatum, tamque perfectum.
An ignoratis, fratres. Aut numquid nescitis ipsum
sacramentum baptismatis.
Quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu. Tribus modis baptismum accipitur in Scripturis:
Aquae, et Spiritus sancti, qui et ignis appellatus est,
et sanguinis in martyrio, de quo Salvator dicebat:
Baptismo habeo baptizari.
In morte ipsius baptizati sumus. Ut illi commoriamur
in baptismo.
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis, per
gloriam Patris: ita et nos in novitate vitae ambulemus. Ostendit nos propterea ita baptizari, ut per mysterium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.