PL 31, col. 1069

Historiae (Orosius), J. P. Migne

septimo cum Dominus Jesus Christus voluntarie
quidem se tradidit passioni, sed impie a Judaeis apprehensus,
et patibulo suffixus est, maximo terraemotu
per orbem facto, saxa in montibus scissa sunt,
maximarumque urbium plurimae partes plus solita
concussione ceciderunt. Eadem quoque die ad horam
diei sextam sol in totum obscuratus, tetraque
nox subito obducta terris est, et sicut dictum est.
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Usque adeo autem neque lunam lumini solis, neque
nubes obstitisse manifestum est, ut decimam quartam
eadem die lunam, tota coeli regione interjecta,
longissime a conspectu solis abfuisse, et stellas
tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte
toto coelo fulsisse referatur. Quod non solum sanctorum

Evangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum
libri attestantur. Jam hinc post passionem
Domini, quem Judaei, quantum in ipsis fuit, persecuti
sunt, continuae clades Judaeorum, donec exinaniti
dispersique deficiant, incessabiliter 463 strepunt.
Tiberius siquidem juventutem eorum intumescentem,
per speciem sacramenti, in provincias
gravioris coeli relegavit, reliquos gentis ejusdem
vel similia sectantes, Urbe submovit sub poena
perpetuae servitutis, nisi obtemperassent. Sane
Asiae civitates, illo terraemotu dirutas, tributo
dimisso, propria etiam libertate donavit. Hic ambiguis
signis veneni obiit.
CAPUT V. C. Caligulae Caesaris mores, res gestae et crudelia facinora.

Anno ab Urbe condita DCCXC, tertius ab Augusto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.