PL 31, col. 1230
Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne
confitemur. Sane ad condemnandam a nobis
totius haeresis infamiam, quia catholicos nos ex catholicis
semper secundum puram conscientiam novimus,
anathema omnibus haereticis dicimus. Photino,
Ario, Sabellio, Eunomio, Valentino, Apollinari,
Manichaeo, et universis contra sanam doctrinam
venientibus: quia etsi lapsi sumus lingua vel sensu,
non tamen voluntate vel corde, sicut scriptum est: Qui labitur lingua, sed non ex corde: quis est enim
qui non delinquit in lingua sua
[(Eccli. XIX, 16, 17)]
?
Equidem, domini mei venerandissimi et beatissimi
sacerdotes, prout potui filius pacis secundum Apostolum
dicentem: Qui observaverit totam legem, offendet
autem in unum, factus est omnium reus [(Jac.
n, 10)]
; non in paucis, sed in grandibus offendens,
feci me ex toto corde in omnibus reum. Sed in hoc
perfectam probavi charitatem eorum qui me persecuti
sunt, non tamen gratis; quod tam velociter
pleno amore susceptus sim emendatus, quam intentione
perfecta et aemulatione insecuti sunt aberrantem.
Mihi autem, teste Deo loquor, desiderabilis
omnium et optabilis pax est. Quod superest, nunc
iterum iterumque deprecamur, date veniam ignoscendo
nobis, et impetrate orando pro nobis. Opto
vos, patres, in Deum vivere.
Ego Leporius libellum meo sensu dictatum, in
quo fidem meam, Deo volente, in finem usque tenebo,
medullitus exprimere volens coram sanctis episcopis
in Ecclesia Carthaginiensi relectum subscripsi.
Ego Domninus hanc fidem teneo, confiteor, huicque
subscripsi.
Ego Bonus hanc fidem teneo, confiteor, huicque
subscripsi.
Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginiensis oblato
a Leporio libello ac relecto subscripsi.
Augustinus episcopus Hipponereiensis regionis
oblato nobis a Leporio libello subscripsi.
Florentius episcopus Hipponiensium Diarritorum

Secundus episcopus ecclesiae Aquensis, sive Megarmitanae,