PL 32, col. 1197

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

abs te quid, de, significaret; diceres, ex, cum haec
duo verba essent, id est signa, unum aliquid, ut tu
putas, significantia: ego autem idipsum, nescio quid
unum, quod his duobus signis significatur, inquiro. Ad.
Mihi videtur secretionem quamdam significare ab
ea re in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur,
sive illa non maneat, ut in hoc versu, non manente
urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani: sive maneat,
sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Aug.
Ut concedam tibi haec ita esse, nec enumerem
quam multa fortasse praeter hanc tuam regulam
reperiantur; illud certe tibi attendere facile est, exposuisse
te verbis verba, id est signis signa, eisdemque
notissimis notissima: ego autem illa ipsa quorum haec
signa sunt, mihi, si posses, vellem ut ostenderes.
CAPUT III.-- An res aliqua monstrari absque signo possit.
5.
Ad. Miror te nescire, vel potius simulare nescientem,
responsione mea fieri quod vis omnino non
posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere
nisi verbis. Tu autem res quaeris eas quae,
quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex
me tu quoque verbis quaeris. Prior itaque tu sine verbis
quaere, ut ego deinde ista conditione respondeam. Aug.
Jure agis, fateor: sed si quaererem istae tres syllabae
quid significent, cum dicitur, Paries, nonne posses
digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem,
cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante
te, nulla tamen verba referente. Ad. Hoc in
solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem
corpora praesentia sint, fieri posse concedo. Aug.
Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam
corporis qualitatem? Ad. Ita est. Aug. Cur ergo et hic
digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam
corporum qualitates, ut nihilominus etiam istae cum
praesentes sunt, doceri sine verbis possint? Ad. Ego
cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi volebam,
id est omnia quae in corporibus sentiuntur. Aug.
Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda
sint. Ad. Bene admones: non enim omnia
corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor
enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem,
et alia quae ad caeteros sensus pertinent, quanquam
sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint
corporalia, non tamen digito posse monstrari. Aug.
Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi
sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel
quaerant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent
aut omnia quae volunt, aut certe plurima? Quod cum
fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur,
sed et soni et sapores, et caetera huju modi. Nam et
histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando
plerumque aperiunt et exponunt. Ad. Nihil habeo quod
contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed
nec ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis quid
significet posset ostendere.
6.
Aug. Verum fortasse dicis: sed fingamus eum
posse; non, ut arbitror, dubitas, quisquis ille motus
corporis fuerit, quo mihi rem quae hoc verbo significatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.