PL 32, col. 1199

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare
verbis, aut alia signa, velut gestum cum dicimus aut
litteram; nam his duobus verbis quae significantur,
nihilominus signa sunt: aut aliquid aliud quod signum
non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum
signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur,
non continuo signum est: quod tamen
genus, id est cum verbis ea quae signa non sunt significantur,
non pertinet ad hanc partem quam discutere
proposuimus. Suscepimus enim considerare illud,
quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas
comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus
vel commemoramus: an non tibi videtur? Ad.
Manifestum est.
8.
Aug. Dic ergo signa quae verba sunt, ad quem
sensum pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad.
Ad visum. Aug. Quid, cum verba scripta invenimus?
num verba non sunt, an signa verborum
verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo
significatu articulata voce profertur; vox autem
nullo alio sensu quam auditu percipi potest:
ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat oculis,
quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem. Ad.
Omnino assentior. Aug. Id quoque te arbitror
assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid. Ad.
Verum est. Aug. Quid tandem? Ad. Id scilicet
quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma,
virtus, fluvius, et innumerabilia caetera. Aug. Num ista
quatuor nomina nullas res significant? Ad. Imo aliquas. Aug.
Num nihil distat inter haec nomina, et eas res
quae his significantur? Ad. Imo plurimum. Aug. Vellem
abs te audire, quidnam id sit. Ad. Hoc vel in
primis, quod haec signa sunt, illa non sunt. Aug. Placetne
appellemus significabilia ea quae signis significari
possunt et signa non sunt, sicut ea quae videri
possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius
disseramus? Ad. Placet vero. Aug. Quid? illa
quatuor signa quae paulo ante pronuntiasti, nullone
alio signo significantur? Ad. Miror quod jam mihi excidisse
arbitraris, quod ea quae scribuntur, eorum quae
voce proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug.
Dic inter ista quid distet? Ad. Quod illa visibilia
sunt, haec audibilia. Cur enim et hoc nomen non
admittas, si admisimus significabilia? Aug. Prorsus
admitto, et gratum habeo. Sed rursus quaero, quatuor
haec signa nullone alio signo audibili significari queant,
ut visibilia recordatus es? Ad. Hoc quoque recentius
dictum recordor. Nam nomen responderam significare
aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram;
et illud autem et haec, si quidem voce proferuntur,
audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile
signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt,
interest? Ad. Inter illud quidem quod dicimus, Nomen,
et haec quatuor quae significationi ejus subjecimus,
hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum
audibilium: haec vero audibilia quidem signa
sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium,
sicut est Romulus, Roma, fluvius; partim
intelligibilium, sicut est virtus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.