PL 32, col. 1455

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

vel expetendae familiaritatis aut amicitiae spiritualis,
discurrant nuntii: nec eorum munuscula litterasque
suscipias, nec illis tua dirigas, prout moris est, puta
zonas, marsupia, quae diverso stamine et subtegmine
variata sunt, et caetera quae hujusmodi adolescentioribus
monachi per clericos mittunt, quod fomentum
est amoris illiciti, et magni materia mali.
CAPUT XI.-- Operetur manibus, ornetur verecundia.
Operare proinde ea, quae vel necessitas poscit, vel
praescribit utilitas, et eorum pretium tuis usibus cedat,
quibus si non egueris, aut necessaria ecclesiae,
aut pauperibus, sicut diximus, tribuas. Ornet etiam
omnes motus, omnes sermones inclusae, verecundia,
quae linguam compescat, iram mitiget, jurgia caveat.
Quam enim pudere decet honeste honesta loqui;
quantae impudentiae est, ut inhonesta, licet lacessita
injuriis aut stimulata furore, loquatur?
CAPUT XII.-- Reclusa verbis lacessita ut se gerere debet.
Inclusa igitur litiganti non respondeat, detrahenti
non improperet, lacessenti non contradicat: sed
in omnibus quae in publico, vel in occulto aut objiciuntur,
aut susurrantur, ex conscientiae serenioris
arce contemnat, dicens cum Apostolo, Mihi autem
pro minimo est ut a vobis judicer [(I Cor. IV, 3)]
. Super
omnia enim inclusa studere debet, ut tranquillitatem
spiritus, et pacem cordis jugiter retinens, illum sui
pectoris aeternum habeat inhabitatorem, de quo scriptum
est, In pace factus est locus ejus [(Psal. LXXV, 3)]
.
Et alias Dominus per prophetam, Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum,
et timentem sermones meos
[(Isai. LXVI, 2)]
? Hunc sacratissimum
mentis statum, non solum stultiloquia
evertunt, sed et pervertunt. Nihil tam esse tibi censeo
sectandum, quam silentium.
CAPUT XIII.-- De tempore loquendi et tacendi.
Jam nunc tempus loquendi, ac tacendi tempus distinguamus.
Igitur ab Exaltatione sanctae Crucis
usque ad Quadragesimam, post completorium usque
ad auroram silentium teneat: et tunc dicta prima, si
aliud de diurna necessitate voluerit suggerere servienti,
paucis hoc faciat verbis; nihil cuiquam postea
usque ad tertiam loquatur. Inter tertiam vero et nonam,
his qui supervenerint, prius si admittendi sunt,
competenter respondeat, et ministris, quod placuerit,
injungat. Post nonam sumpto cibo omne colloquium
et dissolutionis materiam caveat, ne impingatur ei
illud, quod scriptum est: Sedit populus manducare et
bibere, et surrexerunt ludere [(Exod. XXXII, 6)]
. Porro
vespertina laude soluta, cum ministra usque ad tempus
collationis de necessariis conferat. Tempore vero
Quadragesimae inclusa semper silentium tenere deberet:
sed quia hoc durum impossibileque putatur,
cum confessore suo et ministra, rarius quam aliis
temporibus, loquatur; et cum nullo alio, nisi forte
aliqua reverenda persona ex aliis provinciis supervenerit.
Post Pascha vero usque ad tempus praedictum,
a completorio usque ad solis ortum silentio custodito,
cum horam primam in diurnis obsequiis celebraverit,
cum ministris suis loquatur si oportuerit; cum supervenientibus,
inter nonam et vesperam. Finita hora
vesperarum, disponat cum ministris quod opus fuerit
usque ad collationem.
CAPUT XIV.-- Quibus exercitiis vacandum a calendis novemb. ad Quadragesimam.
His inspectis, operi manuum, lectioni et orationi
certa tempora deputentur. Otiositas quippe inimica
est animae, quam prae omnibus cavere debet inclusa.
Est enim omnium malorum parens, libidinis artifex,
pervagationum altrix, nutrix vitiorum, fomentum acediae,
tristitiae incentivum. Ipsa pessimas cogitationes
seminat, affectiones illicitas quaerit, suscitat desideria.
Ipsa quietis fastidium parit, horrorem incutit cellae.
Nunquam te improvidam, nunquam te spiritus inveniat
otiosam. Sed quia mens nostra, quae in hac vita
subdita est vanitati, nunquam in eodem statu permanet;
otiositas exercitiorum varietate fuganda est, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.