PL 32, col. 1457
De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
noster cum jejunavit quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, superavit tentatorem, et accesserunt Angeli
et ministrabant ei.
CAPUT XVII.-- Persequitur de virtute jejunii.
Est ergo jejunium contra omnia tentamenta et peccabilem
statum. In omni tribulatione utile refugium,
omnibus nostris irrefragabile fulcimentum. Quantae
autem virtutis sit jejunium ipse Christus non tacuit,
cur daemonem qui lunaticum invaserat, ejicere non
potuerunt. Hoc genus, inquit, daemoniorum non potest
ejici, nisi in oratione et jejunio [(Marc. IX, 28)]
.
CAPUT XVIII.-- De significatione Quadragesimae.
Licet autem religionis comes semper debeat esse
jejunium, sine quo castitas tuta esse non potest; haec
tamen quadragesimalis observatio magnum in se continet
sacramentum. Primus locus habitationis nostrae
paradisus fuit. Secundus mundus iste plenus aerumnis.
Tertius in coelo cum Angelis et Spiritibus. Significant
autem isti quadraginta dies totum tempus, ex quo
pulsus est Adam de paradiso usque ad ultimum diem,
in quo plene liberabuntur ab hoc exsilio. Hic autem
sumus in timore, in labore, in dolore, projecti a facie
oculorum Dei, exclusi a gaudiis paradisi, jejuni ab
alimento coelesti: semper autem debemus hanc miseriam
nostram considerare, et deplorare, et ostendere
in operibus nostris quod sumus advenae et peregrini
in mundo. Sed quia hoc facile non potest humana
fragilitas, constituit Spiritus sanctus tertium tempus,
quo id faciamus, et quasdam observationes in Ecclesia
fieri ordinavit, quibus ipsius temporis causam animadvertere
valeamus. Nam ubi ostendit nos pulsos esse,
adjectos morti propter verbum quod dixit Dominus
ad Adam, cum eum expelleret de paradiso; cum cinerum
aspersione dicitur nobis, Pulvis es, et in pulverem
reverteris [(Gen. III, 19)]
. Ut sciamus etiam, quod
in hoc exsilio negatur nobis visio Dei, appenditur velum
inter nos et sancta sanctorum. Verum ut reducamus
ad memoriam, quod longe sumus ab eorum
societate de quibus scriptum est; Beati qui habitant
in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt
te [(Psal. LXXXIII, 5)]
; usitatum verbum laudis intermittimus.
Quod vero nos ipso hoc altiori jejunio constringimur,
recordari nos facit, quod in hac vita coelesti
pane non satiamur. In hoc ergo tempore omnis
christianus aliquid addere dicitur solitis obsequiis, et
diligentius atque frequentius circa cordis et oris custodiam
occupari. Sed inclusa maxime institutionis temporis
hujus rationem multo melius intelligit, quanto eam
in propria vita sua expressius recognoscit. In his proinde
sacris orationibus quibus Christo placere praecipue
desideramus, totam se Deo voveat atque sanctificet.
Omnes delicias respuat, omnes confabulationes abjuret;
et quasi dies nuptiarum hoc tempus existimans,
ad amplexus Christi omni aviditate suspiret. Frequentius
solito incumbat orationi, crebrius se pedibus Jesu
prosternat, crebra nominis illius repetitione compunctionem
excitet, lacrymas provocet, cor ab omni vagatione
compescat. Finitis itaque sacris vigiliis intervallum,
quod a nocturnis laudibus dividit matutinas,
orationi et meditationi observiat. Dictaque post matutinas
prima usque ad plenam tertiam psalmis ac
lectionibus vacet. Tertiae vero horae laude completa,
operi manuum usque ad horam nonam devota insistat,
breves per intervalla orationes inserens: dicta post
hoc vespera corpus reficiet, et sic tempus completorii
psallens exspectet.
CAPUT XIX.-- De cibi et potus qualitate et quantitate.
Jam de cibi et potus qualitate vel quantitate, ex
abundanti quidem tibi legem imponere, soror, quae ab
ipsa infantia usque ad senectutem, quae nunc tua
membra debilitat, parcissimo cibo vix corpus sustentas:
pro aliis cum quibus id utile futurum arbitrans,
certam de his praescribere regulam tentabo. Beatus
Benedictus libram panis et heminam potus concedit
monacho: quod nos inclusis delicatioribus non negamus;
adolescentibus tamen in corpore robustis, ab