PL 32, col. 1462

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

Haec dico ut discretionem, quae omnium virtutum
et mater et nutrix est, detegam: sed vitiorum materias
gulam comprimamus, requiem corporis, feminarum
et effeminatorum familiaritatem atque convictum
intra metas necessarias cohibeamus; quia saepe falso
nomine discretionis palliamus negotium voluptatis.
Vera enim discretio est animam carni praeponere, et
ubi periclitatur utraque, nec sine hujusmodi incommodo
illi potest salus consistere, pro illius utilitate
istam negligere. Haec diximus ut quanta tibi debeat in
consideranda pudicitia esse sollicitudo, adverteres.
Quae cum omnium virtutum flos sit et ornamentum,
sine humilitate tamen aret atque marcescit.
CAPUT XXXIII.-- De superbia et ejus speciebus.
Hoc est certum haud securum peccatorum omnium
fundamentum, ex quo quidquid aedificas, ruinae patet.
Initium omnis peccati superbia, quae angelum de coelo,
hominem de paradiso expulit. Hujus pessimae cum
multi sint rami; omnes tamen in duas species dividuntur,
in carnalem scilicet et spiritualem. Carnalis
superbia est de carnalibus, spiritualis est de spiritualibus
superbire. Carnalis postea in duas subdividitur
species: in jactantiam scilicet, et vanitatem. Vanitas
est, si ancilla Christi intus in animo suo glorietur se
nobilibus ortam natalibus; si se divitiis paupertatem
praetulisse pro Christo delectetur; si se pauperioribus
et ignobilioribus praeferre conetur; si se contempsisse
divitum nuptias, quasi aliquid magnum admiretur.
CAPUT XXXIV.-- De quadam specie vanitatis in cellulae oratoriique ornamentis.
Est etiam quaedam species vanitatis in affectata
aliqua pulchritudine, etiam intra cellulam delectari;
parietes variis picturis et celaturis ornare; oratorium
pannorum et imaginum varietate decorare. Haec
omnia quasi professioni tuae contraria cave.
CAPUT XXXV.-- Rursus de quadam inani gloria.
Qua enim fronte de divitiis vel natalibus gloriaris,
quae illius vis sponsa videri, qui pauper factus est,
cum esset dives, pauperem matrem, pauperem familiam,
domum etiam pauperculam et praesepii vilitatem
elegit? Itane gloriandum tibi est, quod Dei Filium hominum
filiis praetulisti, quod foedam carnem pro virginitatis
decore sprevisti, quod aeternas coeli divitias
atque delicias martyriis sanctorum commutasti?
CAPUT XXXVI.-- De ornamentis virtutum praeferendis.
Si gloriaris in Domino, servias ei cum timore. Sed
illam te noli quasi sub specie devotionis sequi gloriam
in picturis, vel sculpturis, in pennis avium, vel bestiarum
aut diversorum florum imaginibus variatis.
Sint haec illorum, qui nihil intus, in quo glorientur,
habentes, exterius sibi comparant, in quibus delectentur. Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis
aureis circumamicta varietatibus.
Si autem tu jam filia
regis es, utpote filii regis sponsa, Patrisque vocem
audisti, dicentis, Audi, filia, et vide, et inclina aurem
tuam [(Psal. XLIV, 14, 15, 11)]
; sit tua omnis gloria ab
intus, vide ut gloria tua sit testimonium conscientiae
tuae. Ibi sit pulcherrima virtutum varietas. Ibi diversi
colores sic conveniant, et sic jungantur sibi, ut alterius
pulchritudinem alter augeat; et qui in sua natura
minus lucet, alterius collatione lucidior appareat.
CAPUT XXXVII.-- Persequitur de virtutum ornamentis.
Jungatur castitati humilitas, et nihil erit splendius.
Prudentiae societur simplicitas, et nihil erit
lucidius. Copuletur misericordia justitiae, et nihil erit
suavius. Adde fortitudini modestiam, et nihil erit utilius.
In hac varietate tuae mentis oculos occupa. Hanc
in anima tua omni studio forma: cui si fimbrias aureas
addas, vestem polymitam, in qua te sponsus cum
summa dilectione conspiciat, texuisti: fimbria extrema
pars, quasi finis est vestimenti; Finis autem
praecepti charitas est de corde puro, et conscientia bona,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.