PL 32, col. 1464
De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
ut nulli noceas, benefacias quibus potueris:
scriptum est quippe, Quod tibi non vis fieri, alteri ne
feceris [(Tob. IV, 16)]
: et haec innocentia. Et Dominus
in Evangelio, Omnia, inquit, quaecumque vultis ut faciant
vobis homines, et vos facite illis [(Matth. VII 12)]
:
haec beneficentia. Quantum ad te duo ista pertineant,
diligenter adverte. Primum ut nulli noceas;
deinde ut nulli velis nocere. Primum illud facile tibi,
cum nec id possis nisi forte lingua percusseris: secundum
illud, non erit difficile, si propositum attendas
tuum; si professam dilexeris nuditatem. Non enim
tibi poterit erga aliquam esse malae voluntatis materia,
ubi cupiditas nulla, ubi nihil diligitur, quod possit
auferri; nihil tollitur, quod debeat amari. Demum
bene velis omnibus, prosis quibus possis. In quo, inquis;
cum mihi non liceat vel modicum, quod egentibus
tribuam, possidere?
CAPUT XLI.-- De exemplo Mariae et Marthae, deque vita activa et contemplativa.
Agnosce conditionem tuam, charissima. Duae sorores
erant Martha et Maria: laborabat illa, vacabat
ista; illa erogabat, ista petebat; illa praestabat obsequium,
ista nutriebat affectum. Denique non ambulans,
vel discurrens huc atque illuc, non de suscipiendis
hospitibus sollicita, non cura rei familiaris distenta,
non pauperum clamoribus intenta sedebat ad pedes
Jesu, et audiebat verbum illius. Haec pars tua, charissima,
quae saeculo mortua atque sepulta, surda debes
esse ad omnia saeculi blandimenta audienda, ad
loquendum muta: nec debes distendi, sed extendi;
impleri, non exhauriri. Exsequatur partem suam
Martha: quae licet non negetur bona, Maria tamen
melior praedicatur. Numquid invidit Marthae Maria?
illa potius isti. Ita etiam quaequae optimae videntur in
saeculo, tuam vitam aemulentur, non illarum tu. Ad
illos spectat eleemosynarum largitio, quorum est terrena
possessio, vel quibus credita est rerum ecclesiasticarum
dispensatio.
CAPUT XLII.-- De rerum ecclesiasticarum dispensatione.
Quae enim sacrosanctis ecclesiis a fidelibus collata
sunt, episcopi, sacerdotes et clerici dispensanda suscipiunt,
et non recondenda; non possidenda, sed
eroganda. Quidquid habent, pauperum est, viduarum
et orphanorum, et eorum qui altari deserviunt, ut de
altari vivant. Sed ea quae in usus servorum Christi
monasteriis conferuntur, a certis personis dispensari
oportet, ut quod nccessitatibus superest fratrum, non
includatur marsupiis; sed hospitibus, peregrinis atque
pauperibus erogetur.
CAPUT XLIII.-- Claustrales non debent pauperum et hospitum cura distendi.
Et hoc illorum interest, quibus pars est Marthae
commissa, non qui salutari otio vacant cum Maria.
Ita claustralibus nulla debet esse pro pauperibus sollicitudo,
nulla pro hospitibus suscipiendis distentio;
quippe quibus nulla debet esse de crastino cura, nulla
cibi vel potus providentia: nutriantur potius in croceis,
spiritualibus pascantur. Altius autem hi qui contemptibiles
sunt constituti ad judicandum, amplexantur
stercora. Ipsi quippe sunt boves, quorum piger stercoribus
lapidatur.
CAPUT XLIV.-- Administratio temporalium haud convenit caenobitis, multoque minus virgini reclusae.
Sunt enim quidam, qui circa spiritualia desides et
pigri instar populi peccatoris, super manna coeleste
nauseant, videntesque alios circa temporalia occupatos,
invident, detrahunt, murmurant, et pro stercoribus,
quibus ipsi foedantur, zeli et amaritudinum
stimulos ferunt: de quibus si forte aliquam temporalium
dispensationem fuerint adepti, convenienter dici
potest: Qui nutriti erant in croceis, amplexati sunt stercora [(Thren. IV, 5)]
.
Cum igitur nec illis, qui in coenobiis
sunt, quibus in Martha non parva communio est,
circa plurima occupari conceditur; quanto minus tibi,
quae te totam de saeculo exuisti, cui non solum