PL 32, col. 1471

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

flentem, et tristem tam dulci respicientem oculo, tam
suavi voce dicentem, Maria. Quid hac voce dulcius,
quid suavius, quid jucundius, Maria? Rumpuntur ad
hanc vocem omnes capitis cataractae, ab ipsis medullis
eliciuntur lacrymae, singultus atque suspiria ab imis
trahuntur visceribus. Maria. O beata! quid tibi pro
meritis fuit, quid animi, cum ad hanc vocem te prosterneres,
et reddens vocem salutanti inclamares, Rabboni?
Quo, rogo, affectu, quo desiderio, mentisque
ardore clamasti, Rabboni? Nam plura dicere lacrymae
prohibent, cum vocem occludat affectus,
omnesque animae corporisque sensus, nimius ardor
absorbeat. Sed, o dulcis Jesu, cur a sacratissimis ac
desideratissimis pedibus tuis sic arces amantem? O
verbum durum! Noli, inquit, me tangere [(Joan. XX,
16, 17)]
. Utquid, Domine? Quare non tangam desiderata
illa vestigia tua pro me perforata clavis, perfusa
sanguine? Non tangam, non deosculabor? An inimicior
es eo, quia gloriosior? Ecce, non dimittam te, non recedam
a te, non parcam lacrymis, pectus singultibus
suspiriisque rumpetur, nisi tangam. Et ille: Noli me
tangere. Noli timere; non aufertur tibi bonum hoc,
sed differtur: vade tamen, et nuntia fratribus meis
quia surrexi. Currit cito volens redire. Redit cum
aliis mulieribus. Quibus Jesus occurrens blanda salutatione,
dejectas sic erigit, tristes consolatur. Adverte.
Tunc est datum, quod ante fuit dilatum. Accesserunt
enim et tenuerunt pedes ejus. Hic quamdiu potes, virgo,
morare. Non has delicias tuas somnus interpolet,
nullus exterior tumultus impediat.
CAPUT LXVI.-- De mundi et rerum praesentium contemptu.
Verum quia in hac misera vita nihil stabile, nihil
aeternum est, nunquam in eodem statu permanet
homo; necesse est, ut anima nostra, dum vivimus,
quadam varietate pascatur. Unde a praeteritorum recordatione
ad experientiam praesentium transeamus,
ut ex his quoque quantum a nobis sit Deus diligendus,
omnes intelligere valeamus. Haec omnia revolve animo,
ut in eum totus tuus resolvatur affectus. Vilescat tibi
mundus, omnis amor carnalis sordescat. Nescias te
esse in hoc mundo, quae ad illos, qui in coelis sunt et
Deo vivunt, tuum amorem transtulisti. Ubi est thesaurus
tuus, ibi et cor tuum. Noli cum argenteis simulacris
vili marsupio tuum includere animum, qui
nunquam cum nummorum pondere poterit transvolare
ad coelum: puta te quotidie morituram, et de crastino
non cogitabis. Non te futuri temporis sterilitas terreat,
non futurae famis timor tuam mentem dejiciat. Sed ex
ipso tota fiducia tua pendeat, qui aves pascit et lilia
vestit. Ipse sit horreum tuum, ipse apotheca, ipse
marsupium, ipse divitiae tuae, ipse solus sit tibi omnia
in omnibus. Et haec interim de praesentibus satis sint.
CAPUT LXVII.-- Mors a sanctis desideratur.
Qui autem tanta suis praestat in praesenti, quanta
illis servat in futuro? Principium futurorum, et finis
praesentium mors. Hanc cujus natura non horret? cujus
non expavescit affectus? Nam bestiae fuga, latibulis,
et aliis mille modis mortem cavent, et vitam tenent.
Jam nunc diligenter attende, quid tua tibi respondeat
conscientia, quid praesumat fides tua, quid
spes promittat, quid exspectet affectus. Si vita tua tibi
oneri est, si mundus fastidio, si caro dolori; profecto
desiderio mors est tibi, quae jugum hujus oneris deponit,
tollit fastidium, corporeos dolores absumit.
Hoc unum dico omnibus mundi hujus praestare deliciis,
honoribus atque divitiis, si ob conscientiae serenitatem,
fidei firmitatem, spei certitudinem, mortem
non timeas. Quod ille maxime poterit experiri, qui
aliquo tempore sub hac servitute suspirans, in liberioris
conscientiae auras evasit. Haec sunt futurae
beatitudinis tuae primitiae salutares, ut morte superveniente
naturalem horrorem fides superet, spes temperet,
conscientia secura repellat.
CAPUT LXVIII.-- Mors justo felicitatis principium est.
Et vide quomodo mors beatitudinis principium est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.