PL 32, col. 1473

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

Sta nunc in medio, nesciens quibus te judicis sententia
deputabit. O dura exspectatio! Timor et tremor
venerunt super me, et contexerunt me tenebrae [(Psal. LIV,
6)]
. Si me sinistris sociaverit, non causabor injustum:
si dextris adscripserit, gratiae ejus hoc, non meis meritis
est imputandum. Vere, Domine, vita in voluntate
tua. Vides ergo quantum in amore ejus tuus extendi
debeat animus, qui cum juste posset in impios
prolatam, in te quoque retorquere sententiam, justis
te maluit ac salvandis inserere. Jam te puta sanctae
illi societati conjunctam vocis illius audire decretum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis
paratum est ab origine mundi.
Miseris audientibus
verbum durum, plenum irae et furoris: Discedite a
me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc ibunt hi in
supplicium aeternum; justi autem in vitam aeternam [(Matth. XXV, 34, 41, 46)]
.
O dura separatio! o miserabilis
conditio!
CAPUT LXXVI.-- De regno Dei post judicium.
Sublatis vero impiis ne videant gloriam Dei, justis
quoque singulis secundum gradum suum et meritum
angelicis ordinibus insertis, fiet illa gloriosa processio,
Christo praecedente capite nostro, omnibus membris
suis sequentibus; et tradetur regnum Deo et Patri,
ut ipse regnet in ipsis, et ipsi regnent cum eo, illud
percipientes regnum, quod paratum est illis ab origine
mundi.
CAPUT LXXVII.-- De regni Dei felicitate.
Cujus regni status nec cogitari quidem potest a nobis,
multo minus dici vel scribi. Hoc sciendum, quod
omnino nihil aberit, quod velis adesse; nec quidquam
aderit, quod velis abesse. Nullus igitur ibi luctus, fletus
nullus, non timor, non dolor, non diffidentia, non
invidia, non tribulatio, non tentatio, non aeris mutatio
vel corruptio, non suspicio, non ambitio, non adulatio,
non detractio, non aegritudo, non senectus, non
mors, non paupertas, neque tenebrae, non edendi vel
bibendi vel dormiendi ulla necessitas, nulla fatigatio,
defectio nulla. Quid ergo boni ibi est, ubi nec luctus,
nec fletus, nec dolor est, neque tristitia? Quid potest
esse nisi perfecta laetitia, ubi nulla tribulatio, nulla
tentatio, nulla temporum mutatio, vel aeris corruptio,
aestus vehementior, nec hiems asperior? Quid
potest esse nisi summa quaedam rerum temperies, et
mentis et carnis vera ac summa tranquillitas? Ubi
nihil est, quod timeas, quid potest esse nisi summa
securitas? ubi nulla discordia, nulla invidia, nulla
suspicio, nulla ambitio, nulla adulatio, detractio
nulla; quid potest esse nisi summa et vera dilectio?
ubi nulla paupertas, nulla cupiditas; quid potest esse
nisi bonorum omnium plenitudo? ubi nulla deformitas;
quid potest esse nisi vera pulchritudo? ubi nullus
labor vel defectio; quid erit, nisi requies summa
et fortitudo? ubi nihil est, quod gravet vel oneret;
quid est nisi summa facilitas? ubi nec senectus exspectatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.