PL 32, col. 69

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

litterarum rudimentis difficultates; sed ab illis praesertim,
in quibus scribendi, legendi et numerandi
praecepta traduntur, ipse valde abhorrebat; quamvis
istae multo plus utilitatis afferant, quam quae honestiores
et uberiores litterae putantur [Ibid., lib. 1, cap.
13, nn. 20, 21.] Postea tamen cum ex his difficultatibus
emersisset, aliquanto propensiore studio ad latinas
litteras animum appulit, seu quod jam inde a teneris
unguiculis inter arridentis nutricis blandimenta
iis utcumque imbutus esset, seu quod poetarum in
primis delectaretur figmentis, fabulisque, quibus nobilissimi
quique Romanae linguae auctores libros suos
sparserunt. Didonis mortem non sine lacrymis lectitabat,
et hac sibi lectione interdici tulisset molestissime.
Qui autem eis rebus delectabatur, licet hoc ipso
miser, ob hoc tamen bonae spei puer appellabatur
[Ibid., cap. 16, n. 26] . Quid enim, ait, miserius misero
non miserante se ipsum, et flente Didonis mortem, quae
fiebat amando Aeneam; non flente autem mortem suam,
quae fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei? Et
tamen inde illi acclamabatur in schola prae multis
coaetaneis et condiscipulis. Non te amabam et fornicabar
abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, Euge.
Amicitia enim mundi hujus fornicatio est abs te; et
Euge, Euge dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit
[Ibid., cap. 13, n. 21; cap. 17, n. 27] .
5. Tametsi vero Graeci texendarum fabularum peritissimi
sint, ab iis tamen linguae ipsius peregrinitate
longissime abalienabatur, et Homerum quoque, lepidis
licet deliriis animos oblectantem, prorsus respuebat.
Saevis terroribus ac poenis urgebatur puer, ut
graecas litteras condisceret: sed cum in ea re, quam
quis invitus agit, parum proficiat, hisce litteris leviter
imbutum se fuisse fatetur Augustinus. Hujus quoque
linguae inopia, se suosve populares Africanos legendis
libris de divina Trinitate graece scriptis impares
fuisse non dissimulat [De Trinit., lib. 3, n 1] . Ea
tamen quantulacumque graeci sermonis notitia, quam
sibi comparaverat, usque adeo feliciter usus est, ut
nisi ipse pro innata modestia ejus se rudem professus
esset, litteris graecis apprime eruditus videri potuisset.
Nam legit Epiphanii Commentarium de haeresibus,
aut certe breviarium ejus, nondum latinitate
donatum. Deinde aliorum Patrum graecorum libros
pervolvit, e quibus testimonia non pauca deprompsit
adversus haereticos. Denique crebra graecarum vocum
interpretatio, quae passim in ejus opusculis occurrit,
ac complurium Scripturae locorum ex collatione codicum
graecorum cum latinis restitutio, documento esse
possunt, Augustinum haud ita mediocriter graece scivisse.
6. Vitam illa aetate suam agnoscit justa reprehensione
non caruisse, quando nimirum in vanitates ferebatur
et a Deo suo ibat foras; qui magis timebat
barbarismum facere, quam cavebat non facientibus
invidere: ac nihilominus in ejuscemodi studiis laudabatur
ab iis, quibus placere, tunc erat illi honeste
vivere. Non praeterit silentio Vir sanctus caetera pueritiae
suae errata: verum nihil habet in his admodum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.