PL 32, col. 772

Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Confessions 9.0

Absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens,
qui creasti, qui vocas, qui etiam per praepositos homines
boni aliquid agis ad animarum salutem, quid
tunc egisti, Deus meus? unde curasti? unde sanasti?
Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima
convicium, tanquam medicinale ferrum ex occult
provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti?
Ancilla enim cum qua solebat accedere a
cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum
sola, objecit hoc crimen, amarissima insultation
vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa, respexit
foeditatem suam, confestimque damnavit atque
exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici
litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos
agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim
irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare:
et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus
et tempus litis; aut ne forte et ipsa periclitaretur
quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector coelitum
et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda
torrentis, fluxum saeculorum ordinans turbulentum,
etiam de alterius animae insania sanasti
alteram; ne quisquam cum hoc advertit, potentiae
suae tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult
corrigi.
CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.
19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque
te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, ubi
plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti
domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te
illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et
reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem
toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re cum
marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim
misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur.
Erat vero ille praeterea, sicut benevolentia
praecipuus, ita ira fervidus. Sed noverat haec non resistere
irato viro, non tantum facto, sed ne verbo
quidem. Jam vero refracto et quieto, cum opportunum
videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius
commotus fuerat. Denique, cum matronae
multae quarum viri mansuetiores erant, plagarum
vestigia, etiam dehonestata facie gererent, inter
amica colloquia illae arguebant maritorum vitam, haec
earum linguam, veluti per jocum graviter admonens,
ex quo illas tabulas quae matrimoniales vocantur, recitari
audissent, tanquam instrumenta quibus ancillae
factae essent, deputare debuisse; proinde memores
conditionis, superbire adversus dominos non oportere.
Cumque mirarentur illae scientes quam ferocem conjugem
sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo
indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem,
aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite
dissenserint, et causam familiariter quaererent; docebat
illa institutum suum, quod supra memoravi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.