PL 32, col. 965

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus
sexus ejus, magnum aliquem virum considere
nobiscum crederemus, me interim, quantum poteram,
intelligente ex quo illa, et quam divino fonte manarent.
Et Licentius: Sed dicendum, inquit, tibi est, ut
beatus sit quisque, quid velle debeat, et quarum rerum
eum oporteat habere desiderium. Invita me, inquam,
natali tuo, quando dignaberis; quidquid apposueris
libenter sumam. Qua conditione hodie apud me
ut epuleris peto, nec flagites quod fortasse non est paratum.
Quem cum modestae ac verecundae commonitionis
suae poeniteret: Ergo illud, inquam, convenit
inter nos, neque quemquam beatum esse posse, qui
quod vult non habet; neque omnem qui quod vult habet,
beatum esse? Dederunt.
11.
Quid illud, inquam, conceditis, omnem qui beatus
non est, miserum esse? Non dubitaverunt. Omnis
igitur, inquam, qui quod vult non habet, miser est.
Placuit omnibus. Quid ergo sibi homo comparare debet,
ut beatus sit, inquam? Forte enim etiam hoc isti
nostro convivio subministrabitur, ne Licentii aviditas
negligatur: nam id, opinor, ei comparandum est, quod
cum vult, habet. Manifestum esse dixerunt. Id ergo,
inquam, semper manens, nec ex fortuna pendulum,
nec ullis subjectum casibus esse debet. Nam quidquid
mortale et caducum est, non potest a nobis quando
volumus, et quamdiu volumus haberi. Assentiebantur
omnes. Sed Trygetius: Sunt, inquit, multi fortunati,
qui eas ipsas res fragiles casibusque subjectas, tamen
jucundas pro hac vita cumulate largeque possideant,
nec quidquam illis eorum quae volunt desit. Cui ego:
Qui timet, inquam, videturne tibi beatus esse? Non
videtur, inquit. Ergo quod amat quisque si amittere
potest, potestne non timere? Non potest, inquit.
Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur haec qui
amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. Nihil
repugnavit. Hoc loco autem mater: Etiamsi securus
sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen
talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo semper
est indigus. Cui ego: Quid, inquam, his omnibus
abundans rebus atque circumfluens, si cupiendi modum
sibi statuat, eisque contentus decenter jucundeque
perfruatur; nonne tibi videtur beatus? Non ergo,
inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus
est. Optime, inquam, nec huic interrogationi aliud,
nec abs te aliud debuit responderi. Ergo nullo modo
dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi
comparare debere quod semper manet, nec ulla saeviente
fortuna eripi potest. Hoc, inquit, Trygetius,
jamdudum consensimus. Deus, inquam, vobis aeternus,
et semper manens videtur? Hoc quidem inquit Licentius,
ita certum est, ut interrogatione non egeat; caeterique
omnes pia devotione concinuerunt. Deum igitur,
inquam, qui habet, beatus est.
12.
Quod cum gaudentes libentissime acciperent:
Nihil ergo, inquam, nobis jam quaerendum esse arbitror,
nisi quis hominum habeat Deum; beatus enim
profecto is erit. De quo quaero quid vobis videatur.
Hic Licentius: Deum habet, qui bene vivit. Trygetius:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.